|
Quid est quod ait Samson viris
Juda, Jurate mihi ne interficiatis me vos, et tradite me eis, ne
forte occurratis in me vos? Quam locutionem ita nonnulli interpretati
sunt, ne forte veniatis adversum me vos. Sed hoc eum ne ab his
interficeretur dixisse, illud indicat, quod in Regnorum libro
scriptum est, jubente Salomone ut homo occideretur, et dicente,
Vade, occurre illi (III Reg. II, 29). Quod ideo non
intelligitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. Sic enim
quod militares potestates dicunt, Vade, alleva illum, et
significat, Occide illum, quis intelligat, nisi qui illius
locutionis consuetudinem novit? Solet et vulgo apud nos dici,
Compendiavit illi ; quod est, occidit illum: et hoc nemo
intelligit, nisi qui audire consuevit. Haec est enim vis generalis
omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae, non intelligantur,
nisi audiendo vel legendo discantur.
|
|