VII. [Ib. I, 21, 8]

Quaeritur quomodo dictum sit, Et Jebusaeum habitantem in Jerusalem non haereditaverunt filii Benjamin, et habitavit Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem civitas a Juda capta et incensa, interfectis in ea Jebusaeis? Sed cognoscendum est istam civitatem communem habuisse duas tribus, Judam et Benjamin, sicut ostendit ipsa divisio terrarum, quae facta est a Jesu Nave (Ibid. 63, et XVIII, 28). Ipsa est enim Jebus quae Jerusalem: ideo duae istae tribus remanserunt ad templum Domini, quando caeterae, excepta Levi quae sacerdotalis fuit et terras in divisionem non accepit, separaverunt se a regno Juda cum Jeroboam. Intelligendum est ergo a Juda quidem civitatem captam et incensam, interfectis qui illic reperti fuerant: sed non omnes Jebusaeos esse extinctos; sive quia erant extra illam civitatem, sive quia fugere potuerunt: quos reliquos Jebusaeos admissos esse a filiis Benjamin, quibus cum Juda erat civitas illa communis, in ea simul habitare. Quod ergo dictum est, Non haereditaverunt Jebusaeum filii Benjamin, intelligendum est quod nec tributarios eos facere potuerunt, sive voluerunt. Aut certe non haereditavit Jebusaeum, dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur.