|
Et non haereditavit Manasses
Bethsan, quae est Scytharum civitas. Ipsa hodie perhibetur
Scythopolis dici. Potest autem movere, quomodo in illis partibus
multum ab Scythia diversis potuerit esse Scytharum civitas. Sed
similiter potest movere, quomodo tam longe a Macedonia Macedo
Alexander condiderit Alexandriam civitatem; quod utique fecit longe
lateque bellando: ita etiam, cum Scythae aliquando bellando in
longinqua progrederentur, istam condere potuerunt. Nam legitur in
historia gentium, universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse,
cum regi Aegyptiorum illi qui eis ultro bellum indixerat, irent
obviam, quorum adventu territus, in suum se regnum recepit.
|
|