|
Ut hic exhibeatur inter Augustini germana opera, nec tamen ipsius,
uti solet, Augustini nomine praenotetur iste alius Quaestionum in
Matthaeum liber, non temere fit neque frustra. Nempe stilum in
primis et res congruere Augustino censent post Erasmum Lovanienses
Theologi. Deinde fragmenta ejusdem libri quaedam cum nomine
Augustini profert Rabanus Maurus in lib. 4 Commentarii super
Matthaei Evangelium, quem ipse circiter 840 Christi annum,
collectis hinc inde veterum expositionibus, concinnabat. Denique in
Indiculo operum Augustini Possidiano, qui per Joannem Ulimmerium
ex Villariensi codice vulgatus est, recensentur pag. 5 Quaestiones
Evangeliorum lib. 2; moxque, Annotationes aliquot in Matthaeum
lib. 1.
Attamen, quod merito moveat, hujus tertii libri nihil meminit
Augustinus in Retractationibus, cumque libros Quaestionum in
Evangelia duos tantummodo recognoscat, in eos redactas dicit, quas
tum super Matthaeum tum super Lucam quaestiones dictaverat: et monet
postmodum, quae de supra dictis Evangelistis loca exposita fuerint,
prologum suum adjunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus
indicare. Habes retractationem t. 1, col. 634, et quaestionum
omnium Elenchum sub Prologo per nos restitutum supra, hocce tomo,
pag. 1321. Sic vero etiam in libri Quaestionum octoginta trium
recognitione, omnes et singulas ex ordine quaestiones, ne una quidem
omissa, recensere ipsum non piguit. Qua profecto diligentia cavebat
S. Doctor ne ejus nomine quaestiones alias quaslibet reciperemus;
neve librarii, quod in eo scripti genere liberius committebant,
spurias appendices operibus ipsius assuerent.
Neque vero existimare licet tertium hunc librum Retractationibus
posterius editum, ob idque in iis non recensitum fuisse. Quippe
zizaniorum parabola hic exponitur longe secus quam soleret ab
Augustino, ex tempore praesertim Carthaginensis Collationis, in qua
Donatistae, Catholicis reclamantibus, id vehementer affirmabant,
quod in hujus libri quaestione 11, n. 1, dicitur, agrum ipsum,
non Ecclesiam, sed mundum Domino interpretante intelligendum esse,
ut videre est in Actis Collationis, part. 3, capp. 258,
265 et sequentibus. Qua de re Augustinus in lib. 70, cui
titulus, Post collationem ad Donatistas, cap. 8: Diu
contenderunt, inquit, dicentes zizania, quae cum tritico simul
crescere usque ad messem permissa sunt, non in Ecclesia, sed in mundo
esse, contra intellectum martyris Cypriani qui dixit, Etsi videntur
in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut
charitas nostra. Quid quod iste auctor in quaestione 12, n. 2,
responsum illud patrisfamilias zizania ante messem evelli prohibentis,
non modo non torquet in Donatistas more Augustini, sed interpretatur
eo pacto ut in illos torqueri non valeat? quandoquidem de non
auferendis ex hac vita hominibus sermonem haberi putat.
Accedit silentium Eugypii abbatis, qui olim, id est ineunte sexto
saeculo, cum ex Augustini operibus amplissima collectaneorum volumina
compararet, descripsit ex duobus praecedentibus libris quaestiones
plures, scilicet ex primo saltem quatuor, ex secundo octodecim: nec
tamen quidquam ex hoc tertio libro decerpsisse a nobis deprehenditur.
Quod veteres codices spectat, quidam duos priores libros continent
sine tertio; nonnulli tertium hunc duobus illis proxime subjectum
exhibent cum hocce titulo, Incipiunt quaestiones Evangeliorum, non
addito nomine Augustini. Istius secundi generis exstat exemplar unum
Corbeiense ante annos, ut videtur, nongentos scriptum: praeter
Cisterciensem codicem multo recentiorem, qui licet non eumdem titulum
praeferat, hoc tamen cum Corbeiensi convenit, quod praedictum librum
non attribuit Augustino.
Ad extremum Indiculo Possidii in optimae notae Mss. diligenter
explorato, id quod sola Ulimmertana editio habet de subsequenti
opere, nusquam reperimus.
|
|