|
Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Notandum
confessionem poni in laude Dei. Non enim peccata Dominus
confitebatur, quae nulla habebat, praesertim quia eum exsultantem hoc
dixisse alius evangelista commemorat (Luc. X, 21): quanquam et
verba ipsa quae dicit non habeant dubitationem, quod in laude Dei
dicantur. Ergo confessionem vocat Scriptura generaliter quidquid
manifeste, sicut cernitur, enuntiatur. Nam et illud quod ait, Si
quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram
Patre meo (Matth. X, 32); vel sicut alibi est, coram Angelis
Dei (Luc. XII, 8): non utique peccata confitetur qui
Christum confitetur. Quod si propterea putant aliqui confessionem
vocari, quia pro crimine objiciatur Christi nomen tempore
persecutionis; numquid ita etiam Christus coram Patre vel coram
Angelis hominem qui se confessus fuerit confitetur? Est etiam in
Ecclesiastico ita positum, Et haec dicetis in confessione, Opera
Domini universa, quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 20,
21). Quo in loco indubitanter Dei laudes exaggerantur. Haec
dicta sunt propter imperitiam fratrum, qui cum legente lectore audiunt
hoc verbum, pectora statim tundunt, non attendentes quo loco dicatur,
quasi non possit nisi peccatorum esse confessio.
|
|