|
1. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus et
superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum negligentius
agerent praepositi Ecclesiae, aut cum dormitionem mortis acciperent
Apostoli, venit diabolus et superseminavit eos quos malos filios
Dominus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum haeretici sint, an
male viventes catholici. Possunt enim dici filii mali etiam
haeretici, quia ex eodem Evangelii semine et Christi nomine
procreati, pravis opinionibus ad falsa dogmata convertuntur. Sed quod
dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari
qui unius communionis sunt: verumtamen quoniam Dominus agrum ipsum,
non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur
haeretici, quia non societate unius Ecclesiae vel unius fidei, sed
societate solius nominis christiani in hoc mundo permiscentur bonis: ut
illi qui in eadem fide mali sunt, palea potius quam zizania
deputentur; quia palea etiam fundamentum ipsum habet cum frumento,
radicemque communem. In illa plane sagena, qua concluduntur et mali
et boni pisces (Matth. XIII, 47-50), non absurde mali
catholici intelliguntur. Aliud est enim mare, quod magis mundum istum
significat; aliud sagena, quae unius fidei vel unius Ecclesiae
communionem videtur ostendere. Inter haereticos et malos catholicos
hoc interest, quod haeretici falsa credunt, illi autem vera credentes
non vivunt ita ut credunt.
2. Solet autem etiam quaeri, schismatici quid ab haereticis
distent; et hoc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat,
sed communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi
sint, dubitari potest. Magis autem videntur spicis corruptis esse
similiores, sicut scriptum est, Vento autem corrumpetur filius
iniquus (Sap. IV, 4): vel paleis aristarum fractis, vel
scissis et de segete abruptis. Quo enim altiores, id est,
superbiores, eo fragiliores levioresque sunt. Nec tamen consequens
est ut omnis haereticus vel schismaticus corporaliter ab Ecclesia
separetur. Si enim falsa de Deo credit, vel de aliqua parte
doctrinae quae ad fidei pertinet aedificationem, ita ut non quaerentis
cunctatione temperatus sit, sed inconcusse credentis, nec omnino
scientis opinione atque errore discordans, haereticus est, et foris
est animo, quamvis corporaliter intus videatur. Multos enim tales
portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae,
ut intentam multitudinem faciant: quod si fecerint, tunc pelluntur.
Item, quicumque invident bonis, ita ut quaerant occasiones excludendi
eos, aut degradandi; vel crimina sua sic defendere parati sunt, si
objecta vel prodita fuerint, ut etiam conventiculorum segregationes vel
Ecclesiae perturbationes cogitent excitare; jam schismatici sunt, et
ab unitate corde discissi, etiamsi non inventis occasionibus aut
occultatis factis suis Sacramento Ecclesiae corporali conversatione
socientur.
3. Quapropter illi soli catholici mali recte deputantur, qui quamvis
vera credant quae ad fidei doctrinam pertinent, et si quid forte
nesciunt quaerendum existiment, et salva pietate discutiant sine aliquo
praejudicio ipsius veritatis, et bonos vel quos bonos putant ament
atque honorent quantum possunt; tamen flagitiose atque facinorose
vivunt, contra quam vivendum esse credunt. Tales enim etiamsi
prodantur aut accusentur, pro disciplina Ecclesiae salutisque suae
causa correpti, vel a communione suspensi, nullo modo sibi recedendum
esse a communione catholica existimant, quocumque permissi fuerint
satisfactionis quaerentes locum: et aliquando per poenitentiam in
frumenta mutantur, sive correpti, sive remoti, sive etiam verbo Dei
nullo nominatim accusante aut increpante perterriti. Aliquando autem
etiam sub nomine poenitentium ita vivunt ut solent, aut non multo
minus, quidam etiam amplius; nullo modo tamen a catholica unitate
discedunt. Quibus ita viventibus si mors obrepserit, paleae
deputantur usque in finem. Hoc etiam ipsi credunt: nam si aliter
credunt, et inconcusse tenent, jam inter haereticos numerandi sunt,
putantes omnibus Deum, etiam in magna iniquitate usque in finem vitae
perseverantibus, tantum quia Ecclesiae unitatem, non sincera
dilectione (nam bene viverent ), sed magis poenarum timore
tenuerunt, veniam daturum. Isti ergo non hoc credunt, vel non
firmiter opinantur, etsi adhuc forsitan quaerunt: sed magis eos
decipit spes dilationis, dum se diutius victuros putant, et perditos
mores aliquando in melius mutaturos. Contra quos dicitur: Ne tardes
converti ad Deum, neque differas de die in diem: subito enim veniet
ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8,
9). Illi enim convertuntur, qui recte vivere incipiunt; hoc est
enim ad Deum redire: qui autem concupiscentias suas perseveranter
sequuntur, dorsum quodammodo habent ad Deum, quamvis in unitate
constituti saepe illum retorto collo conentur aspicere. Ergo et isti,
ut ait Propheta, caro sunt, et spiritus ambulans et non revertens
(Psal. LXXVII, 39). Sed tamen, ut dictum est, propter
eamdem fidem atque unitatem Ecclesiae, neque inter zizania, quoniam
illa extra radicata sunt, neque inter aristarum paleam, quae se etiam
frumentis audet aspera dissensione et fragili elatione superimponere,
sed quamvis subjectam frumentis, tamen inter paleam quae ultima
ventilatione separanda est, numerantur.
4. Boni autem catholici sunt, qui et fidem integram sequuntur et
mores bonos: quod autem ad fidei doctrinam pertinet, ita quaerunt, si
quid quaerendum habent, ut absit concertatio periculosa, vel
quaerenti, vel ei cum quo quaeritur, vel eis qui disserentes audiunt.
Ita autem docent, si quid docendum habent, ut usitata et confirmata
securissime, et fidentissime, et lenissime, ut possunt, insinuent:
inusitata vero, etiamsi veritatis manifestatione liquidissima
perceperunt, quaerendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo,
propter audientis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod
verum, ut vires discentis excedat; suspendendum est ut extendat
crescentem, non imponendum ut obterat parvulum. Inde est illud
Domini: Sed Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in
terra (Luc. XVIII, 8)? Aliquando autem et occultandum est,
sed cum spe hortatoria, ut non faciat desperatio frigidiores, sed
desiderium capaciores. Inde est illud ejusdem Domini: Multa habeo
vobis dicere; sed non potestis portare modo (Joan. XVI, 12).
Quod vero ad mores pertinet, hoc bene et breviter dicitur: aut
confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut non vincat; aut
etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit, facile
reprimatur; aut ita exstinctus, ut se omnino nulla ex parte
commoveat. Ex quo fit ut etiam ipsam mortem propter veritatem alii
fortiter obeant, alii aequanimiter, alii libenter. Quae tria genera
fructus sunt fertilis terrae, triceni, et sexageni, et centeni
(Matth. XIII, 8, 23). In horum aliquo genere inveniendus
est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare.
5. Toleranda sunt autem non solum zizania usque ad messem, quae cum
diabolus aspersis pravis erroribus falsisque opinionibus
superseminasset, hoc est, praecedente nomine Christi haereses
superjecisset, magis ipse latuit atque occultissimus factus est; hoc
est enim, Et abiit: sed etiam palea usque ad ventilationem. Nec
probatur fortius gravitas frumentorum, nisi paleae perturbationibus,
quas qui comprimere non potuerit veritate defensa, cesserit unitate
servata. Quanquam in hac parabola Dominus, sicut in ejus expositione
conclusit, non quaedam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt
iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligitur.
|
|