|
1. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt
et zizania. Cum enim spiritualis homo esse coeperit dijudicans omnia
(I Cor. II, 15), tunc ei errores incipiunt apparere. Servi
autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Utrum ipsi sunt
servi, quos paulo post messores appellat? an quia in expositione
parabolae messores dixit esse Angelos, nec quisquam facile dicere
ausus fuerit Angelos nescisse quis zizania superseminaverit, et ea
tunc apparuisse Angelis cum herba fructum fecisset; magis oportet
intelligi homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco significatos,
quos etiam bonum semen dicit? Nec mirum si et bonum semen ipsi
dicuntur, et servi patrisfamilias: sicut et de se ait, quod et ipse
sit janua, ipse sit pastor (Joan. X, 7, 11). Ex diversis
enim significationibus una res etiam plures et diversas similitudines
recipit. Praesertim quia cum ad servos loqueretur, non ait, In
tempore messis dicam vobis, Colligite primum zizania; sed Dicam,
inquit, messoribus. Unde intelligitur colligendorum zizaniorum ad
comburendum alia esse ministeria, nec quemquam Ecclesiae filium debere
arbitrari ad se hoc officium pertinere.
2. Cum igitur esse quisque spiritualis coeperit, cognoscit errores
haereticorum, et omnino dijudicat atque discernit quidquid audierit aut
legerit abhorrere a regula veritatis: sed donec in eisdem spiritualibus
perficiatur, et quodammodo maturescat in fructum quem herba dedit,
potest eum movere, quare sub nomine christiano tam multae haereticorum
exstiterint falsitates. Inde est quod servi dicunt, Nonne bonum
semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Deinde cum
cognoverit hanc excogitasse fraudem diabolum, cum contra tanti nominis
auctoritatem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine
obtegeret; potest ei suboriri voluntas, ut tales homines de rebus
humanis auferat, si aliquam temporis habeat facultatem; sed utrum
facere debeat, justitiam Dei consulit utrum hoc ei praecipiat, vel
permittat, et hoc officium esse hominum velit: hinc est quod servi
dicunt, Vis, imus, et colligimus ea? Quibus quia Veritas ipsa
respondet, non ita hominem constitutum esse in hac vita, ut certus
esse possit qualis quisque futurus sit postea, cujus in praesentia
cernit errorem, vel quid etiam error ejus conferat ad provectum
bonorum; non esse tales auferendos de hac vita, ne cum malos conatur
interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sunt; aut bonis
obsit, quibus et inviti forte utiles sunt: sed tunc opportune fieri,
cum jam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel
proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni
erroris; tunc autem hoc non ab hominibus, sed ab Angelis fieri: inde
est quod respondet paterfamilias, Non; ne forte colligentes zizania,
eradicetis simul et triticum: sed in tempore messis dicam messoribus,
et caetera. Atque hoc modo eos patientissimos et tranquillissimos
reddit.
3. Quaeri autem potest, quod ait, Alligate fasciculos ad
comburendum, cur non unum fascem, aut unum acervum zizaniorum fieri
dixit? Nisi forte propter varietatem haereticorum, et non solum a
tritico, verum etiam a seipsis discrepantium, ipsa uniuscujusque
haereseos propria conventicula, in quibus singillatim sua communione
devincti sunt, nomine fasciculorum designavit: ut jam tunc incipiant
alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati suas
proprias quasi ecclesias habere coeperint; ut combustio earum sit in
fine saeculi, modo alligatio fasciculorum. Sed si ita esset, non jam
multae resipiscendo, et in Catholicam remeando ab errore
desciscerent. Quapropter et alligatio fasciculorum in fine futura
est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suae uniuscujusque
erroris pertinacia puniatur.
4. Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum.
Utrum quia etiam boni cum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam
malorum commixtione, sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum
comparatione magna illis exhortatio fiat, ut nitantur ad melius,
quibus sublatis altitudo charitatis quasi evulsa marcescat, quod est
eradicari? Nam sic ait Apostolus: Ut in charitate radicati et
fundati, possitis comprehendere (Ephes. III, 17, 18). An
forte ideo simul eradicatur triticum, cum auferuntur zizania, quia
multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt? qui nisi
patienter, cum mali sunt, tolerentur, ad laudabilem mutationem non
perveniunt: itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum,
quod futuri essent, si eis parceretur.
|
|