|
Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas
margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit
omnia quae habuit, et emit eam. Quaestio est cur a numero plurali ad
singularem transierit, ut cum quaerat homo bonas margaritas, unam
inveniat pretiosam, quam venditis omnibus quae habet, emat. Aut ergo
iste bonos homines quaerens, cum quibus utiliter vivat, invenit unum
prae omnibus sine peccato, mediatorem Dei et hominum, hominem
Christum Jesum (I Tim. II, 5): aut praecepta quaerens,
quibus servatis cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem
proximi, in quo uno dicit Apostolus omnia contineri; ut, Non
occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium
dices, et si quod est aliud mandatum, singulae margaritae sint, quae
in hoc sermone recapitulantur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum
(Rom. XIII, 8, 9). Aut bonos intellectus homo quaerit, et
invenit unum illud quo cuncti continentur, in principio Verbum, et
Verbum apud Deum, et Verbum Deum (Joan. I, 1), lucidum
candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sui
simile pulchritudine divinitatis, qui Deus, penetrata carnis
testudine, intelligendus est. Ille enim ad margaritam ipsam jam
pervenerat, quae in tegumentis mortalitatis, quasi concharum
obstaculo, in profundo hujus saeculi, atque inter duritias saxeas
Judaeorum aliquando latuerat: ille ergo ad ipsam margaritam jam
pervenerat, qui ait, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed
nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nec ullus omnino
intellectus margaritae nomine dignus est, nisi ad quem discussis
omnibus carnalibus tegminibus pervenitur, quibus sive per verba
humana, sive per similitudines circumpositas operitur, ut purus et
solidus et nusquam a se dissonans, certa ratione cernatur. Quos tamen
omnes veros et firmos et perfectos intellectus unus ille continet, per
quem facta sunt omnia, quod est Verbum Dei (Joan. I, 3).
Quodlibet autem horum trium sit, vel si aliquid aliud occurrere
potuerit, quod margaritae unius et pretiosae nomine bene significetur,
pretium ejus est nos ipsi: qui ad eam possidendam non sumus liberi,
nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis, quae temporaliter
possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum earum majus
accipimus pretium, quam nos ipsos; quia talibus implicati, nostri non
eramus: ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus, non quia tanti
valeamus , sed quia plus dare non possumus.
|
|