|
1. Et oculos suos clauserunt, nequando oculis videant: id est,
ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim
evangelista dicit, Excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut nunquam
videant? an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi
displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad
confitenda peccata sua, et pie quaerendum Dominum? Sic enim Marcus
hoc dicit, Nequando convertantur, et dimittantur eis peccata
(Marc. IV, 12). Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut
non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut
peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem
Joannes hunc locum ita dicit.
|
“Propterea non poterant credere, quia
iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor
eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur,
et sanem eos”
|
|
(Joan. XII, 39, 40); adversari videtur huic
sententiae, et omnino cogere ut quod hic dictum est, Nequando oculis
videant, non accipiatur, Ne vel sic aliquando oculis videant, sed
prorsus, Ut non videant: quandoquidem aperte ita dicit, Ut oculis
non videant. Et quod ait, Propterea non poterant credere, satis
ostendit non ideo factam illam excaecationem, ut ea commoti et dolentes
se non intelligere, converterentur aliquando per poenitentiam; non
enim possent hoc facere, nisi prius crederent, ut credendo
converterentur, conversione sanarentur, sanitate intelligerent: sed
ideo potius excaecatos, ut non crederent. Dicit enim apertissime,
Propterea non poterant credere.
2. Quod si ita est, quis non exsurgat in defensionem Judaeorum, ut
eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea
enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam
potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis
quibusdam peccatis ita eos excaecari meruisse: qua tamen excaecatione
non potuerunt credere. Verba enim Joannis ista sunt: Propterea non
poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos
eorum. Frustra itaque conamur intelligere, ideo fuisse caecatos, ut
converterentur , cum ideo converti non poterant, quia non credebant,
et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. An forte non
absurde dicimus, quosdam Judaeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen
superbiae tumore periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, et
ad hoc fuisse caecatos, ut non intelligerent Dominum loquentem per
parabolas, quibus non intellectis, non in eum crederent, non
credentes autem, cum caeteris desperatis crucifigerent eum; atque ita
post ejus resurrectionem converterentur, quando jam de reatu mortis
Domini amplius humiliati, vehementius diligerent a quo sibi tantum
scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta erat eorum superbia, ut
tali humiliatione esset dejicienda? Quod incongrue dictum esse
quilibet arbitretur, si non ita contigisse in Actibus Apostolorum
manifestissime legerit (Act. II, 37). Non ergo abhorret quod
ait Joannes, Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos
eorum ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus ideo excaecatos
ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum
occultatas sententias Domini, ut post ejus resurrectionem salubriore
poenitentia resipiscerent: quia per obscuritatem sermonis excaecati,
dicta Domini non intellexerunt, et ea non intelligendo, non in eum
crediderunt, non credendo crucifixerunt eum; atque ita post ejus
resurrectionem miraculis, quae in ejus nomine fiebant, exterriti,
majore criminis reatu compuncti sunt et prostrati ad poenitentiam,
deinde accepta indulgentia ad obedientiam, flagrantissima dilectione
conversi.
5. Nam quibus non profuit illa caecitas ad conversionem, quae per
linguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit,
quod etiam Apostolus commemoravit cum de obscuritate linguarum ageret:
In aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic
me exaudient, dicit Dominus (I Cor. XIV, 21; Isai.
XXVIII, 11). Non enim diceretur, Nec sic me exaudient,
nisi ad hoc fieret, ut vel sic exaudirent: id est, ut eis ad humilem
confessionem, et sollicitam inquisitionem, et obedientem
conversionem, et ferventem dilectionem valeret. Est vero etiam ista
ratio medicinae corporalis. Nam et pleraque medicamenta prius
affligunt ut sanent, et ipsa collyria quae ad oculos pertinent, si ea
opus est intrinsecus infundi, nisi sensum videndi prius claudant et
perturbent, prodesse non possunt.
4. Nec moveat quod idem propheta dicit, Nisi credideritis, non
intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX); quasi contrarium
sit quod Joannes ait, Propterea non poterant credere, quia
excaecavit oculos eorum; id est, quia illae parabolae ita dicebantur,
ut ab eis non possent intelligi. Dicit enim aliquis: Si ut
intelligerent credere debebant, quomodo propterea non poterant
credere, quia non intelligebant, hoc est, quia excaecavit oculos
eorum? Sed quod ait Isaias, Nisi credideritis, non intelligetis,
de illa intelligentia dictum est, in qua semper manebitur, rerum
ineffabilium: cum autem dicitur quod credatur, nisi quod dicitur
intelligatur, credi non potest. Intelligenda sunt ergo dicta, ut
credantur quae dici potuerunt: credenda autem quae dici potuerunt, ut
intelligantur quae dici non possunt.
|
|