|
Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo
omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini
patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Utrum ista
conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum:
quoniam sanctae Scripturae intelliguntur, quae nomine duorum
Testamentorum, Novi et Veteris, concluduntur; quemadmodum apud
alium evangelistam, gladium bis acutum tali conclusione videtur
exponere (Apoc. I, 16)? An quia in parabolis ista locutus
est; et cum quaesisset ab eis utrum intellexissent, responderunt se
intellexisse; fortasse ista similitudine ultima patrisfamilias
proferentis de thesauro suo nova et vetera, ostendere voluit eum doctum
habendum esse in Ecclesia, qui etiam Scripturas veteres parabolis
explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas? Quia et
ista Dominus per parabolas enuntiavit, quamvis ipse Christus esset
finis illorum; id est, ut in eo illa vetera complerentur: ut si ipse
in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur,
donec ejus passio velum discindat, ut nihil sit occultum quod non
reveletur; multo magis illa quae ad commendandam tantam salutem tam
longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quae cum
Judaei ad litteram acciperent, noluerunt esse docti in regno
coelorum, neque transire ad Christum, ut auferretur velamen quod
supra cor eorum positum est .
|
|