XVII. [Ib. XIII, 55 et 56.]

1. Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas, et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Fratres apud Judaeos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex propinquo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur; sed etiam avunculus et sororis filius, sicut sibi erant Jacob et Laban, fratres appellati inveniantur (Gen. XXIX, 15). Non ergo mirum est dictos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos; cum etiam ex cognatione Joseph dici potuerint fratres ejus ab eis, qui illum patrem Domini esse arbitrabantur .

2. Generalem justitiam non violat quis, nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanae, sicut est furtum, rapina, adulterium, incestus, et hujusmodi; aut naturam, sicut est contumelia, caedes, homicidium, concubitus masculorum vel pecorum; aut modum in concessis, sicut est superbum amplius verberare quam oportet, vel superfluum edere vel bibere amplius quam oportet, cum ipsa conjuge concumbere amplius quam oportet, et similia.

3. Bene intelligitur Spiritus sanctus ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quae pacto et placito hominum institutae sunt, et forinsecus per sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut eis ostenderet quam facile posset sapientes facere per sapientiam Dei, quae in eis interna est.

4. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est semper, quia simul habet omnia: nostra autem voluntas ideo non stat, quia non habet simul omnia; ideo modo hoc, modo illud volumus. Item sic fuerunt in illo Verbo omnia quae facta sunt, et ipsa susceptio hominis sic ab eo praecognita est, quomodo si pictor velit pingere totam domum, et cogitet vel noverit locum ubi etiam se pingere debeat: totum in arte habet, et in praeparatione, et in voluntate, quamvis certis et suis quaeque temporibus explicet. Sic omnis creatura et ipse homo qui ejusdem Sapientiae personam mystice et inenarrabili susceptione gestaturus erat, in ipsa sapientia tanquam Dei arte sempiterna semper erat, quamvis suis quaeque temporibus efficiat, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter atque in se manens innovat omnia (Sap. VIII, 1, et VII, 27).

5. Item quomodo quis velit velle mori, si sic velle mori pervenerat, qui jam habet sanam fidem et videt quo sibi perveniendum sit, ad hoc jam proficit, ut libenter de hac vita discedat. Non enim hoc est videre quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare illud, et ibi jam esse desiderare: quod in cujus animo effectum fuerit, necesse est ut libenter moriatur. Frustra itaque dicunt quidam, qui jam sanam fidem tenent, ideo se nolle mori ut proficiant, cum ipse profectus eorum in eo profectu sit, ut mori velint. Si ergo verum loqui volunt, non dicant, Ideo mori nolo, ut proficiam; sed, Ideo mori nolo, quia parum profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint. Proinde quod nolunt, ut perfecti sint; velint, et perfecti sunt.