|
Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram; non veni pacem
mittere, sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem
suum. Quia renuntiat quis diabolo, qui fuit filius ejus. Et filiam
adversus matrem suam: plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est
perniciosam generis humani societatem, quam nunc Babylonia, nunc
Aegypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura
significat. Nurum adversus socrum: Ecclesiam adversus Synagogam,
quae secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesiae. Dividuntur
autem gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17).
Et inimici hominis domestici ejus: cum quibus, antea consuetudine
implicatus erat.
|
|