V. [Ib. VIII, 20.] |
Quod Dominus dixit scribae qui eum sequi voluit, Vulpes foveas habent, et volucres coeli tabernacula; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves: finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est. Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum. |