|
Estote ergo prudentes sicut serpentes: ad cavendum malum, in capite
custodiendo, quod est Christus. Nam serpens totum corpus pro capite
objicit persequenti: vel quod per angustias se coarctans veteri tunica
exutus innovatur. Quod imitantur quibus dictum est, Intrate per
angustam portam (Matth. VII, 13); cum vetere homine
exuuntur. Nam si cavendum malum ita moneret, ut violenter resistendum
esset malis, non supra dixisset, Mitto vos sicut oves in medio
luporum. Simplices autem sicut columbas esse voluit, ad nulli
nocendum. Nam hoc genus avis nullum omnino animalium necat; non solum
grandium, contra quae vires non habet, sed etiam minutissimorum,
quibus etiam perparvi passeres aluntur. Est autem omnibus
irrationalibus animantibus una quaedam inter se societas, sicut etiam
rationalibus sua, id est hominibus, non solum secum, sed etiam cum
Angelis. Discunt ergo ex similitudine columbarum nulli prorsus nocere
ad societatem suam pertinenti participatione rationis.
|
|