|
Cum Manichaei, qui convertuntur, et quos poenitet hujus nefandissimi
erroris, anathemaverint eamdem haeresim secundum formam infra
scriptam, libellumque dederit unusquisque eorum confessionis et
poenitentiae suae atque anathematis eorum, petens in Ecclesia vel
catechumeni, vel poenitentis locum; si libellus ejus episcopo
placuerit, eumque susceperit, det ei epistolam cum die et consule, ut
neque de superiore tempore aliquam molestiam, vel publicis legibus,
vel disciplina ecclesiastica patiatur. Et post ipsum diem, si
aliquibus indiciis manichaeus apparuerit, sentiat justitiae
severitatem, quae talibus adhibenda est: id est, ut ab ejus
consortio, vel amicitia, vel quacumque societate Christiani se
abstineant, secundum apostolicam disciplinam (Tit. III, 10).
Commendentur autem, qui epistolas ab episcopo acceperint, religiosis
catholicis vicinis, vel cohabitatoribus suis, sive clericis, sive
laicis, per quorum erga se curam frequentent ad audientiam sermonis
Dei , et quorum testimonio possint innotescere: nec facile
admittantur ad Baptismum, si catechumeni sunt, nec ad
reconciliationem, si poenitentiae locum acceperunt, nisi periculo
mortis urgente, vel si eos aliquanto tempore probatos esse cognoverit
episcopus, per eorum testimonium, quibus fuerint commendati.
Forma ergo secundum quam debent hanc haeresim, qui corriguntur,
anathemare, ista est:
I.---Qui credit duas esse naturas, diversis principiis
existentes, unam bonam quod est Deus, alteram malam quam non creavit
Deus, habentem principes suos et mala sua quae non creavit Deus,
anathema sit.
II.---Qui credit duas naturas bellum inter se gessisse, et
partem naturae Dei in eodem bello principibus tenebrarum et omnibus
gentibus ad malam naturam pertinentibus fuisse permixtam, et ab eis
teneri colligatam , oppressam, inquinatam, quod et credi facit
naturam Dei esse mutabilem et coinquinabilem, anathema sit.
III.---Qui credit partem Dei ligatam et inquinatam teneri in
daemonibus, et in omnibus animalibus, fruticumque generibus, et per
escas Manichaeorum Electorum solvi atque purgari, ut credatur pars
Dei polluta teneri in cucumeribus, et melonibus, et radiculis, et
porris, et quibusque vilissimis herbulis, et ei subveniri cum ab
Electis Manichaeorum ista comeduntur, anathema sit.
IV.---Qui credit hominem primum, qui est appellatus Adam, non
a Deo factum, sed a principibus tenebrarum genitum, ut pars Dei,
quae in eorum membris captiva tenebatur, copiosius et abundantius in
terra teneretur, et isto modo creatum, cum masculi et feminae
principes tenebrarum concubuissent, et fetus suos majori principi
tenebrarum dedissent, et ille omnes comedisset, et cum sua conjuge
concubuisset, atque ita ex illa Adam generasset, ligans in illo
magnam partem Dei, quae ligata fuerat in omnibus fetibus principum
tenebrarum, quos ei manducandos dederunt, anathema sit.
V.---Qui credit principes tenebrarum ligatos esse in coelo
habentes in se colligatam in angustiis atque angoribus vitalem
substantiam, hoc est partem Dei, et eo modo liberari de membris
eorum, cum beatus Pater, qui lucidas naves habet diversoria et
habitacula, id est solem et lunam, virtutes suas transfigurat in
feminas pulchras quas opponit concupiscendas masculis principibus
tenebrarum, et in masculos pulchros quos opponit concupiscendos feminis
principibus tenebrarum, ut per ipsam concupiscentiam solvatur ex eis
vitalis substantia, id est pars Dei, et ex eorum membris liberata
purgetur, anathema sit.
VI.---Qui credit partem Dei, quae de commixtione gentis
tenebrarum non potuerit liberari atque purgari, damnari et in aeternum
affigi horribili globo, ubi includitur gens tenebrarum, anathema sit.
VII.---Qui credit legem, quae data est per Moysen, non esse a
bono et vero Deo datam, nec Spiritu Dei boni et veri locutos
Prophetas qui fuerunt in populo Israel, et in canone Scripturarum
divinarum habentur apud catholicam Ecclesiam, anathema sit.
VIII.---Qui credit non habuisse veram carnem Filium Dei
Dominum Jesum Christum, neque natum esse de virgine Maria, neque
veram mortem fuisse perpessum, et a mortuis resurrexisse , sed
tantummodo spiritum fuisse sine carne, sic autem apparere voluisse, ut
caro putaretur, quae non erat, atque hoc modo contradicit Evangelio,
ubi legitur Domino ipso dicente, Videte manus meas et pedes meos;
palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me
videtis habere (Luc. XXIV, 39): qui ergo sic confitetur
Christum Deum, ut verum et integrum etiam hominem neget, anathema
sit.
IX.---Qui credit Manem sive Manichaeum, qui supra scripta
omnia, quae anathemate et damnatione sunt digna, praedicavit et
docuit, Spiritum sanctum habuisse paracletum, cum ea omnia docere non
potuerit Spiritus veritatis, sed spiritus falsitatis, anathema sit.
X.---Et praecipue ipse Manes sive Manichaeus, qui omnes
suprascriptas impietates et alias sacrilegas damnabilesque fabulas
docuit et conscripsit, et credendas miseris persuasit, intendens
spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum mendaciloquorum,
anathema sit.
Item forma epistolae quam dat episcopus conversis, ista est:
Quoniam te Manichaeorum Auditorem poenitet fuisse, sicut ipse
confessus es, anathema dicens blasphemiis et impiissimae atque
immundissimae haeresi eorum, ex qua te nonnisi fides catholica salvum
facit; habebis hanc epistolam adversus eos, qui tibi temporis
praeteriti errorem, quantum ad istam nefariam pertinet sectam,
objiciendum putaverint, quae scripta est die illo et consule illo.
Electis vero eorum, qui se converti dicunt ad catholicam fidem,
etiamsi et ipsi secundum superiorem formam eamdem haeresim
anathemaverint, non facile dandae sunt litterae: sed cum Dei servis
esse debebunt, sive clericis, sive laicis in monasterio vel
xenodochio, donec appareant penitus ipsa superstitione caruisse; et
tunc vel baptizentur, si non fuerint baptizati, vel reconcilientur,
si poenitentiae locum acceperint: nec acceptis cito litteris, loca in
quibus fuerant commendati, deserant.
|
|