|
1. Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus,
deinde proximus, quia ista praecepta sunt principaliter
nobis data . Haec igitur sunt quae ut observetis
praecipimus in monasterio constituti. Primum, propter
quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in
domo , et sit vobis anima una et cor unum in Deo. Et
non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia
communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposito
vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia
non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut
opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum:
Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur
unicuique sicut cuique opus erat (Act. IV, 32,
35). Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi
sunt monasterium, libenter illud velint inter se esse
commune. Qui autem non habebant, non ea quaerant in
monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen
eorum infirmitati, quod opus est tribuatur, etiamsi
paupertas illorum, quando foris erant, nec ipsa
necessaria poterat invenire. Tantum non ideo se putent
esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale
foris invenire non poterant.
|
|