De petenda venia, et offensis condonandis ex charitate.

10. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Quicumque convicio vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laesit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est enim qui quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur . Qui non vult dimittere fratri, non speret accipere orationis effectum: qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coercendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.