De obedientia praeposito exhibenda.

11. Praeposito tanquam patri obediatur ; multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum minus fuerit, non negligenter praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram vobis praelatus sit vobis; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7). Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14); disciplinam libens habeat, metuens imponat . Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat, quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto loco superiore, tanto in periculo majore versatur.