|
12. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum
dilectione , tanquam spiritualis pulchritudinis amatores,
et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes,
non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia
constituti. Ut autem vos in hoc libello tanquam in
speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid
negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos
inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias
Domino bonorum omnium largitori: ubi autem sibi quicumque
vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito,
caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in
tentationem non inducatur. Amen.
|
|