De humilitate.

2. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena ac vana non quaerant , ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus, etiam illi qui aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa facti estis.