De jejunio et refectione.

4. Carnem vestram domate jejuniis, et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum .