|
5. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter
tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec
injustum videri eis quos fecit alia consuetudo fortiores.
Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt
ipsi: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non
valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus
delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum,
vestimentorum, stramentorum , operimentorum datur, quod
aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur;
cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari
vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad
aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem
pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod
paucos vident amplius , non quia honorantur, sed quia
tolerantur, accipere; ne contingat detestanda
perversitas, ut in monasterio, ubi quantum possunt,
fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane
quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne
graventur: ita et post aegritudinem sic tractandi sunt,
ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi
paupertate venerunt; tanquam hoc illis contulerit
recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad
feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto
amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eos teneat
voluptas jam vegetos, quo necessitas levarat infirmos .
Illos aestiment ditiores, qui in sustinenda parcitate
fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam
plus habere.
|
|