De habitu et exterioris hominis compositione.

6. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus . Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu, habitu, in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nulla. Neque enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, aut ab ipsis appeti velle criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum . Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus, impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo, corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum, et illius in se ipse diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc fecerit; videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur; quid faciet de illo super inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.