|
7. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in
aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta
progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et
post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum
eum facere videritis, jam velut vulneratum sanandum
prodat, quicumque hoc potuerit invenire; prius tamen et
alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit
ore convinci, 16), et competenti severitate coerceri.
Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc indicatis.
Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros,
quos indicando corrigere potestis, tacendo perire
permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in
corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari;
nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer
indicaretur? Quanto ergo potius eum debes manifestare,
ne deterius putrescat in corde? Sed antequam aliis
demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit,
prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit
corrigi, ne forte possit secretius correptus non
innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti
adhibendi sunt alii, ut jam coram omnibus possit non ab
uno teste argui, sed a duobus tribusve convinci.
Convictus vero, secundum praepositi vel etiam
presbyteri, ad cujus dispensationem pertinet, arbitrium,
debet emendatoriam subire vindictam: quam si ferre
recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de vestra
societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter,
sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos
perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in
caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis,
convincendis vindicandisque peccatis, diligenter et
fideliter observetur, cum dilectione hominum, et odio
vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit
malum, ut occulte ab aliqua litteras vel quaelibet
munuscula accipiat , si hoc ultro confitetur, parcatur
illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque
convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi
gravius emendetur.
|
|