De vitio propriam aliquam rem sibi vindicantium.

8. Vestes vestras in unum habeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita estiatur, sicut alius frater ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si sic vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod deposueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur; sed omnia opera vestra in commune fiant , majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Charitas enim, de qua scriptum est, quod non quaerat quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto plus rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis; ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam qui suis filiis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositi, ut in rem communem redactum, cui necessarium fuerit praebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur .