|
9. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi
laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores
animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas
cogit, minime denegetur . Fiat sine murmure de consilio
medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposito faciat
quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte
non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando
enim etiam si noceat, prodesse tamen creditur quod
delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo
Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur:
sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat,
expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec
eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus
quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi
necessitatem, cum quibus praepositus jusserit, ire
debebit . Aegrotantium cura, sive post aegritudinem
reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine
febribus laborantium, uni alicui debet injungi, ut ipse
de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit. Sive
autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus
praeponuntur, sine murmure serviant fratribus suis.
Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam
qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et
calceamenta quando indigentibus fuerint necessaria, dare
non differant sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
|
|