|
Contulimus istud opusculum ad exemplar Corbeiense ante
mille annos, uti videtur, exaratum, quo in exemplari ab
eo loco, Psalmi III, LXII, etc. (ubi Lucas
Holstenius in codice Regularum, parte secunda cum editis
Amerb. Eras et Lov. satis concordat), variat hunc in
modum: Psalmi tres, sexagesimus secundus, quintus, et
octogesimus nonus. (Lacuna hic est exigua, deleto, uti
videtur, verbo sex circiter litterarum, et mox
sequitur:) Ad tertiam psalmus ad respondendum dicatur:
deinde antiphonae duae, lectio, et completorium. Simili
modo sexta et nona. Ad lucernarium autem psalmus
responsorius unus, antiphonae quatuor, item psalmus unus
responsorius, lectio, et completorium. Et tempore
opportuno post lucernarium, omnibus sedentibus legantur
lectiones (Hic erasum est unum verbum, et proxime
sequitur:) Post haec autem consuetudinarii psalmi ante
somnium dicantur, nocte autem orationes, mense novembri,
etc., ubi quod semel et iterum dicitur, et
completorium, videtur sonare idem cum isthac formula a
Patre nostro Benedicto Matutinorum officium ordinante,
bis usurpata, et completum est, id est peractum sic erit
officium, vel, addetur finalis oratio, qualis ea
scilicet quae in antiquis missalibus Ad complendum
vocitatur. Porro in eodem codice opusculum absque titulo
sic incipit: Ante omnia, etc. Sed ad haec ultima
verba, de vestra salute. Amen, continenter et in
eodemmet versu subjicitur Regula S. Augustini viris
aptata, uti jam observavimus, cum hisce verbis in fine:
Explicit Regula sancti Augustini episcopi.
|
|