|
1. Ante omnia, fratres charissimi, diligatur Deus,
deinde et proximus, quia ista praecepta principaliter
nobis sunt data. Qualiter autem nos oportet orare vel
psallere, describimus: id est, in matutinis dicantur
Psalmi III. LXII, VI, et LXXXVIII,
cum debitis antiphonis, versibus et responsoriis. Ad
primam et tertiam dicantur sui psalmi, antiphonae duae,
lectiones duae. Simili modo ad sextam et nonam dicantur
sui psalmi, cum debitis responsoriis et antiphonis. Hoc
idem in vesperis et completoriis servetur. Ad lucernarium
autem psalmus, responsorium unum, antiphonae tres,
lectiones tres. Et tempore opportuno post lucernarium,
omnibus sedentibus legantur lectiones. Nocturnae autem
orationes mense novembri, decembri, januario et
februario, antiphonae duodecim, psalmi sex, lectiones
tres. Martio, aprili, septembri, octobri, antiphonae
decem, psalmi quinque, lectiones tres. Maio, junio,
julio, et augusto, antiphonae octo, psalmi quatuor,
lectiones duae.
2. Operentur a mane usque ad sextam, et a sexta usque
ad nonam vacent lectioni, et ad nonam reddant codices.
Et postquam refecerint, sive in horto, sive ubicumque
necesse fuerit, faciant opus usque ad horam lucernarii.
Nemo sibi aliquid vindicet proprium, sive in vestimento,
sive in quacumque re. Apostolicam enim vitam optamus
vivere (Act. XI, 43). Nemo cum murmure aliquid
faciat, ut non simili judicio murmuratorum pereat:
fideliter obediant: patrem suum honorent post Deum:
Praeposito suo deferant sicut decet sanctos: sedentes ad
mensam taceant audientes lectionem: si autem aliquid opus
fuerit, Praepositus eorum sit sollicitus. Sabbato et
Dominica, sicut consuetudo est , qui volunt vinum
accipiant. Si opus fuerit ad aliquam necessitatem
monasterii mitti, duo eant. Nemo extra monasterium sine
praecepto manducet neque bibat; non enim hoc ad
disciplinam pertinet monasterii. Si opera monasterii
mittantur fratres vendere, sollicite observent ne quid
faciant contra praeceptum, scientes quia Deum exacerbant
in servis ipsius: sive aliquid emant ad necessitatem
monasterii, sollicite et fideliter ut servi Dei agant.
Otiosum verbum apud eos non sit. A mane ad opera sua
sedeant: post orationem tertiae eant similiter ad opera
sua. Non stantes fabulas contexant, nisi forte aliquid
sit pro utilitate animae: sed sedentes ad opera taceant,
nisi forte necessitas operis exegerit ut loquatur quis.
Si quis autem non omni virtute, adjuvante misericordia
Dei, haec conatus fuerit implere, sed contumaci animo
despexerit; semel atque iterum commonitus, si non
emendaverit, sciat se subjacere disciplinae monasterii
sicut oportet: si autem talis fuerit aetas ipsius, etiam
vapulet. Haec autem in nomine Christi fideliter et pie
observantes, et vos proficietis, et nobis non parva erit
laetitia de vestra salute. Amen. Haec sunt quae ut
observetis praecipimus in monasterio constituti. Primo,
etc.
|
|