S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

RETRACTATIONUM LIBRI DUO


ADMONITIO DE DUOBUS RETRACTATIONUM LIBRIS.

Quid causae sanctum Augustinum ad retractandas castigandasque lucubrationes suas impulerit, aperit ejus praefatio in sequentes libros. Id negotii aggressus est sub ultimam vitae suae periodum; certe non multo ante annum Christi 427, cum in quarto de Doctrina Christiana libro, quem in Retractationibus testatur a se, dum huic rei incumbit, conscriptum esse, annos numeret ferme octo vel amplius a sua apud Caesareenses peregrinatione, unde ipsum labente anno 418 rediisse liquet. Cum autem scriptiones suas omnes, nempe Libros, Epistolas, Sermones, seu quos dictaverat, seu quos dixerat, ad examen revocare animo destinasset, a Libris suis rem adorsus est: jamque omnes hactenus editos expenderat, cum epistolam secundam scripsit ad Quodvultdeum (Epist. 224), anno forte 428, quo tempore Prosper et Hilarius in Galliis nondum rescierant editum quidquam hujusce operis, uti ex Hilarii Epistola intelligitur (Epist. 226), cujus tamen libros duos antequam eorum litteras recepisset, absolutos fuisse rescribit Augustinus in lib. de Praedest. SS., c. 3. Quod itaque dicit Possidius c. 28, Ante proximum diem obitus sui, a se dictatos et editos recensuit libros; id rigide ex litterarum apicibus non interpretandum est: praesertim cum eodem ipse loco volumina hac de re duo ante Vandalorum in Africam irruptionem peracta referat.

Epistolis etiam exigendis operam dabat Augustinus, jamque bene multas sedulus relegerat, tametsi nullam in eas animadversionem in scripta redegerat; cum ecce Juliani pelagiani posteriores octo libros prodiisse audit, eosque adhortante Alypio refellere aggreditur; atque interim coeptum opus remissius agit, quod demum morte praeoccupatus absolvere non valuit.

Porro S. Doctor libros suos, ex temporum plerumque ordine recensitos, duas coegit in classes, ut quos a conversionis suae die scripserat nondum Episcopus, horum retractationem codex unus complecteretur; alter caeterorum. Quorum omnium titulos, tempora, argumenta et occasiones hic persequitur, ac postremo singulorum initia diligenter notat. Huic operi Possidius titulum tribuit, de Recensione Librorum. Omnes tamen libri editi ac scripti Retractationum libros appellant, uno forte excepto vetustissimo Ms. codice Corbeiensi, qui, mutato vocabulo, in fine libri primi sic habet: Explicit liber primus Recognitionum. Apud ipsum Augustinum tum in epistola ad Quodvultdeum, libroque de Praedest. SS., cc. 3 et 4; tum in brevi qui hisce libris subnectitur epilogo, nomen Retractationis, seu Retractationum opus istud obtinet. Atque hoc perquam opportunum, quo intelligas non modo errata reprehendi, verum etiam defendi recte dicta; et quos imperiti locos sollicitabant, tractatione iterata firmari. Retractabam, ait in laudata epistola ad Quodvultdeum, opuscula mea: et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset; partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi deberet et posset, operabar. Denique opus illud celebrarunt eo nomine veteres, Prosper, ad Exc. Genuensium; Cassiodorus senator, de Institutione div. Script., cap. 16; Beda, praefat. in lib. Retract. in Act., etc.