|
1. Jam diu est ut facere cogito atque dispono quod nunc
adjuvante Domino aggredior, quia differendum esse non
arbitror, ut opuscula mea, sive in Libris, sive in
Epistolis, sive in Tractatibus, cum quadam judiciaria
severitate recenseam, et quod me offendit, velut censorio
stilo denotem. Neque enim quisquam, nisi imprudens,
ideo quia mea errata reprehendo, me reprehendere audebit.
Sed si dicit, non ea debuisse a me dici quae postea mihi
etiam displicerent; verum dicit, et mecum facit. Eorum
quippe reprehensor est, quorum et ego sum. Neque enim ea
reprehendere deberem, si dicere debuissem .
2. Sed, ut volet, quisque accipiat hoc quod facio; me
tamen apostolicam illam sententiam et in hac re oportuit
intueri, ubi ait: Si nos ipsos judicaremus, a Domino
non judicaremur (I Cor. XI, 31). Illud etiam
quod scriptum est, Ex multiloquio non effugies peccatum
(Prov. X, 19), terret me plurimum; non quia multa
scripsi, vel quia multa etiam, quae dictata non sunt,
tamen a me dicta conscripta sunt (absit enim ut
multiloquium deputem, quando necessaria dicuntur,
quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate
dicantur): sed istam sententiam Scripturae sanctae
propterea timeo, quia de tam multis disputationibus meis
sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at
certe videantur, sive etiam convincantur non necessaria.
Quem vero Christus fidelium suorum non terruit, ubi
ait: Omne verbum otiosum quodcumque dixerit homo, reddet
pro eo rationem in die judicii? (Matth. XII,
36.) Unde et ejus apostolus Jacobus: Sit, inquit,
omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum
(Jacobi I, 19). Et alio loco: Nolite, inquit,
plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam
majus judicium sumitis. In multis enim offendimus omnes.
Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir
(Ibid. III, 1, 2). Ego mihi hanc perfectionem
nec nunc arrogo, cum jam sim senex: quanto minus cum
juvenis coepi scribere, vel apud populos dicere;
tantumque mihi tributum est, ut ubicumque me praesente
loqui opus esset ad populum, rarissime tacere atque alios
audire permitterer, et esse velox ad audiendum, tardus
autem ad loquendum. Restat igitur ut me ipse judicem sub
magistro uno, cujus de offensionibus meis judicium evadere
cupio. Magistros autem plures tunc fieri existimo, cum
diversa atque inter se adversa sentiunt. Cum vero idipsum
dicunt omnes, et verum dicunt, ab unius veri magistri
magisterio non recedunt. Offendunt autem, non cum illius
multa dicunt, sed cum addunt sua. Sic quippe incidunt ex
multiloquio etiam in falsiloquium.
3. Scribere autem ista mihi placuit, ut haec emittam in
manus hominum, a quibus ea quae jam edidi, revocare
emendanda non possum. Nec illa sane praetereo, quae
catechumenus jam, licet relicta spe quam terrenam
gerebam, sed adhuc secularium litterarum inflatus
consuetudine scripsi: quia et ipsa exierunt in notitiam
describentium atque legentium, et leguntur utiliter, si
nonnullis ignoscatur; vel si non ignoscatur, non tamen
inhaereatur erratis. Quapropter quicumque ista lecturi
sunt, non me imitentur errantem, sed in melius
proficientem. Inveniet enim fortasse quomodo scribendo
profecerim, quisquis opuscula mea, ordine quo scripta
sunt, legerit. Quod ut possit, hoc opere, quantum
potero, curabo ut eumdem ordinem noverit.
|
|