|
1. Cum ergo reliquissem, vel quae adeptus fueram in
cupiditatibus hujus mundi, vel quae adipisci volebam, et
me ad christianae vitae otium contulissem; nondum
baptizatus, contra Academicos vel de Academicis primum
scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt veri
inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei
assentiri, et omnino aliquid, tanquam manifestum
certumque sit, approbare sapientem, cum eis omnia
videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me
movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod
miserante atque adjuvante Domino factum est.
2. Sed in eisdem tribus libris meis, non mihi placet
toties me appellasse Fortunam (Lib. 1, c. 1, n.
1 et 7); quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine
intelligi, sed fortuitum rerum eventum, vel in corporis
nostri, vel in externis bonis aut malis. Unde et illa
verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet, Forte,
forsan, forsitan, fortasse, fortuito: quod tamen totum
ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non
tacui, dicens: Etenim fortasse, quae vulgo fortuna
nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud
in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa secreta
est. Dixi quidem hoc, verumtamen poenitet me sic illic
nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima
consuetudine, ubi dici debet, Hoc Deus voluit,
dicere, Hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco
dixi, Ita comparatum est, sive pro meritis nostris,
sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus
inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat, etc.
(Ibid.), aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia
etiam sic sensus posset esse integer; aut satis erat
dicere, pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam
tracta miseria; nec addere, sive pro necessitate
naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas
merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic
quod dixi, Nihil omnino colendum esse, totumque
abjiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid
ullus sensus attingit (Ibid., n. 3); addenda erant
verba, ut diceretur quidquid mortalis corporis ullus
sensus attingit: est enim sensus et mentis. Sed eorum
more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt,
et sensibilia non nisi corporalia. Itaque ubicumque sic
locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos
quorum consuetudo est locutionis hujus. Item dixi: Quid
censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id quod in
homine optimum est, vivere? Et quid dixerim, in homine
esse optimum, paulo post explicans: Quis, inquam,
dubitaverit, nihil esse aliud hominis optimum, quam eam
partem animi, cui dominanti obtemperare convenit caetera
quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules
definitionem, mens aut ratio dici potest (Ibid., c.
2, n. 5). Hoc quidem verum est; nam quantum attinet
ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et
ratio: sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate
vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum
secundum Deum vivendum sit, ut possit ad beatitudinem
pervenire; propter quam consequendam non seipsa debet esse
contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item
respondens ei, cum quo disputabatur: Hic plane,
inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua,
libenter optaverim (Ibid., c. 4, n. 11). Hoc
licet non serio, sed joco dictum sit, nollem tamen eo
verbo uti. Omen quippme legisse non recolo, sive in
sacris Litteris nostris , sive in sermone cujusquam
ecclesiastici disputatoris: quamvis abominatio inde sit
dicta, quae in divinis Libris assidue reperitur.
3. In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa
illa quasi fabula de Philocalia et Philosophia, quod
sint germanae et eodem parente procreatae (Lib. 2, c.
3, n. 7). Aut enim philocalia quae dicitur, non
nisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione
germana: aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia
latine interpretatum, amorem significat pulchritudinis,
et est vera ac summa sapientiae pulchritudo; eadem ipsa
est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae
philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae.
Alio loco de animo, cum agerem dixi: Securior rediturus
in coelum (Lib. 2, c. 9, n. 22). Iturus
autem, quam, rediturus dixissem securius, propter eos
qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de
coelo lapsos sive dejectos, in corpora ista detrudi .
Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita
dixi, in coelum, tanquam dicerem, ad Deum, qui ejus
est auctor et conditor sicut beatus Cyprianus non
cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra, spiritum
possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus
(Cypr., lib. de Orat. Dom.). Et in libro
Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad
Deum, qui dedit illum (Eccle. XII, 7). Quod
utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo
dicenti, nondum natos nihil egisse boni aut mali (Rom.
IX, 11). Sine controversia ergo quaedam originalis
regio beatitudinis animi, Deus ipse est, qui eum non
quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit,
sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad ejus
originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno
sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in
animam vivam; an similiter ita fiant singulis singuli,
nec tunc sciebam, nec adhuc scio.
4. In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris,
inquam; in mente arbitror esse summum hominis bonum
(Lib. 3, c. 12, n. 27). Verius dixissem,
In Deo: ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tanquam
summo bono suo. Nec mihi illud placet quod dixi: Liquet
dejerare per omne divinum (Id., c. 16, n. 35).
Item quod dixi de Academicis, quia verum noverant,
cujus simile appellabant verisimile, idque ipsum
verisimile appellavi falsum, quod approbabant; duas ob
causas non recte dictum est: vel quod falsum esset, quod
aliquo modo esset simile alicujus veri, quia in genere suo
et hoc verum est; vel quod approbabant ista falsa, quae
vocabant verisimilia, cum illi nihil approbarent, et
affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum
verisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut
hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa, qua Platonem
vel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli
(Id., c. 17, n. 37) quantum impios homines non
oportuit, non immerito mihi displicuit: praesertim quorum
contra errores magnos defendenda est christiana doctrina.
Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis,
quibus in libris suis Academicis usus est mea, nugas esse
dixi (Id., c. 20, n. 45), quibus argumenta
illa certissima ratione refutavi; quamvis jocando dictum
sit, et magis ironia videatur, non debuit tamen dici.
Hoc opus sic incipit: O utinam, Romaniane, hominem
sibi aptum.
|
|