|
1. Jam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros
de Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in
superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem
Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium
mutabilium naturarum, nec ullam esse naturam malam sive
substantiam, in quantum natura est atque substantia,
adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio; isti
tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in
defensionem veteris legis, quam vehementi studio vesani
erroris oppugnant. In primo, ab eo quod scriptum est,
In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I,
1), donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus
requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod
scriptum est, Hic liber creaturae coeli et terrae (Id.
II, 4), donec Adam et mulier ejus dimissi sunt de
paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in
fine libri, errori Manichaeorum fidem catholicae
veritatis opposui; quid illi dicant, et nos quid
dicamus, breviter aperteque complectens.
2. Quod vero dixi, Illud autem non irrationabilium
avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo
credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium, se
ad ejus praecepta implenda convertunt; quod omnes homines
possunt, si velint (Lib. 1, c. 3, n. 6), non
existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse
dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse,
si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum
augetur munere charitatis, ut possint: quod hic ideo
dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat
quaestioni. Quod vero ibi legitur, benedictionem Dei
qua dictum est, Crescite et multiplicamini (Gen. I,
28), in carnalem fecunditatem post peccatum conversam
esse credendam (Lib. 1, c. 19, n. 30); si non
potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi
homines non habituri fuisse filios homines nisi
peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est
consequens, ut ideo intelligatur in allegoria tantummodo
esse accipiendum, quod herbae virides, et ligna
fructifera omni generi bestiarum, et omnibus avibus, et
omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum,
quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus
vivere videantur (Id., c. 20, n. 31). Fieri
enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus
terrae, si propter obedientiam qua ipsi homines Deo sine
ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et
aves omni modo habere servientes. Item movere potest
quomodo dixerim de populo Israel, Adhuc corporali
circumcisione et sacrificiis, tanquam in mari gentium
populus ille legi serviebat (Id., c. 23, n.
40); quandoquidem apud gentes sacrificare non
poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis
remansisse; nisi forte quod per Pascha immolant ovem,
hoc in sacrificio deputetur .
3. In secundo etiam libro illud quod posui, nomine
pabuli significari posse vitam (Lib. 2, c. 3, n.
4), cum melioris interpretationis codices non habeant,
pabulum; sed, fenum; non satis apte dictum videtur.
Non enim congruit feni nomen significationi vitae,
quomodo pabuli. Item videor (Id., c. 5, n. 6)
non recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est,
Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? quia
non in ejus libro legitur, quem certi simus appellandum
esse prophetam. Nec illud Apostoli, ubi adhibet
testimonium de Genesi, dicens, Factus est primus homo
Adam in animam viventem (I Cor. XV, 45); sicut
ille voluit, intellexi, cum exponerem quod scriptum est,
Insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae, et factus
est homo in animam vivam, vel, in animam viventem
(Gen. II, 7). Apostolus enim ad hoc adhibuit
illud testimonium, ut probaret esse corpus animale: ego
autem hinc putavi esse monstrandum, animalem factum prius
hominem, non corpus hominis solum (Lib. 2, c. 8,
n. 10). Quod autem dixi, nulli naturae nocere
peccata nisi sua (Id., c. 29, n. 43), ideo
dixi, quoniam justo qui nocet, non ei vere nocet,
quandoquidem etiam mercedem ejus auget in coelis: sibi
autem peccando vere nocet; quia propter ipsam voluntatem
nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane
Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo
dicere, parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi,
nulli naturae nocere peccata nisi sua; non intuentes ideo
parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam,
trahere originale peccatum, quia in primis hominibus
natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla
nocuere peccata, nisi sua. Per unum quippe hominem, in
quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum
(Rom. V, 12): non enim nulli homini, sed nulli
naturae dixi peccata nocere, nisi sua. Item in eo quod
paulo post dixi, Nullum esse malum naturale (Lib. 2,
c. 29, n. 43), possunt quaerere similem latebram,
nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine
vitio primitus condita est: ipsa enim vere ac proprie
natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut
naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum
quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos
aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes.
II, 3). Hoc opus sic incipit: Si eligerent
Manichaei quos deciperent.
|
|