|
1. Deinde, ut supra commemoravi (Lib. 1
Retract., c. 6), sex libros de Musica scripsi;
quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo
digna cognitione versatur, quomodo a corporalibus et
spiritualibus, sed mutabilibus numeris, perveniatur ad
immutabiles numeros, qui jam sunt in ipsa immutabili
veritate, et sic invisibilia Dei, per ea quae facta
sunt, intellecta conspiciantur. Quod qui non possunt,
et tamen ex fide Christi vivunt, ad illa certius atque
felicius conspicienda post hanc vitam veniunt. Qui autem
possunt, si desit eis fides Christi, qui unus mediator
est Dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.
2. In hoc libro illud quod dixi, Corpora enim tanto
meliora quanto numerosiora talibus numeris: anima vero
istis quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum
sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis sapientiae
numeris reformatur (Lib. 6, c. 4, n. 7), non
sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri
corporales in corporibus incorruptibilibus et
spiritualibus; cum multo speciosiora et decentiora futura
sint: aut anima eos sensura non sit, quando erit optima,
quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus
habet avertere se a carnalibus sensibus ad intelligibilia
capienda, quia infirma est, et minus idonea utrisque
simul adhibere intentionem suam: et in his corporalibus
nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad
delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit
atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a
contemplatione sapientiae, et ita sentiat eos ut non
illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita
sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec
occupare.
3. Item quod dixi, Haec autem sanitas tunc firmissima
erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo
tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum (Id.,
c. 5, n. 13), non ita dictum putetur, quasi non
sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam
primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa jam non
sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur
ista: sed pristina stabilitas hactenus accipienda est,
quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur,
sicut nec ista pati possent ante peccatum.
4. Alio loco: Laboriosior est, inquam, hujus mundi
amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam
scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum
transitu completur infirma pulchritudo, et quod in illa
imitatur constantiam, a summo Deo per animam trajicitur:
quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis,
quam est ea, quae et tempore et locis (Id., c. 14,
n. 43). Haec verba si eo modo accipi possunt, ut non
intelligatur infima pulchritudo, nisi in corporibus
hominum, omniumque animalium, quae cum sensu corporis
vivunt, ratio manifesta defendit. Hoc quippe in ea
pulchritudine imitatur constantiam, quod in compage sua
manent eadem corpora, in quantum manent: id autem a summo
Deo in ea per animam trajicitur. Anima quippe ipsam
compagem tenet, ne dissolvatur, et diffluat; quod
videmus in corporibus animalium anima discedente
contingere. Si autem infima pulchritudo in omnibus
corporibus intelligatur, cogit ista sententia etiam ipsum
mundum animal credere, ut etiam in ipsum , quod in illo
imitatur constantiam, a summo Deo per animam trajiciatur
. Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit,
aliique philosophi quamplurimi, nec ratione certa indagare
potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi
posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum quo id
accipi possit, etiam in libro de Immortalitate Animae
temere dictum notavi (Lib. 1 Retract., c. 5, n.
3); non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec
verum esse comprehendo, quod sit animal mundus. Hoc sane
inconcusse retinendum esse non dubito, Deum nobis non
esse istum mundum, sive anima ejus ulla, sive nulla sit.
Quia si ulla est, ille qui eam fecit, est Deus noster:
si autem nulla est, nullorum Deus potest esse iste;
quanto minus noster? Esse tamen spiritualem vitalemque
virtutem, etiam si non sit animal mundus; quae virtus in
Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum
Deo servit, et a quibus non intelligitur; rectissime
creditur. Angelorum autem sanctorum nomine, omnem
sanctam creaturam spiritualem, in Dei secreto atque
occulto ministerio constitutam nunc appellaverim: sed
spiritus angelicos sancta Scriptura nomine animarum
significare non solet. Proinde in eo quod circa finem
libri hujus dixi, Rationales et intellectuales numeri
beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam Dei, sine
qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli
numerati sunt, nulla interposita natura excipientes,
usque ad terrena et inferna jura transmittunt (Lib. 6,
c. 17, n. 58), non video quemadmodum vocabulum
animarum secundum Scripturas sanctas positum possit
ostendi; quandoquidem hic non nisi Angelos sanctos
intelligi volui, quos habere animas nusquam me legisse in
divinis eloquiis canonicis recolo . Hic liber sic
incipit: Satis diu pene .
|
|