|
1. Tunc etiam de Vera Religione librum scripsi; in
quo multipliciter et copiosissime disputatur, unum verum
Deum, id est Trinitatem, Patrem et Filium et
Spiritum sanctum religione vera colendum: et quanta
misericordia ejus, per temporalem dispensationem concessa
sit hominibus christiana religio, quae vera religio est,
et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam vita
sua coaptandus . Maxime tamen contra duas naturas
Manichaeorum liber hic loquitur.
2. In hoc libro quodam loco: Sit, inquam, tibi
manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione
esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam,
aut corpus, aut phantasmata sua. Hic animam pro universa
creatura incorporali posui non loquens more Scripturarum,
quae animam quando non translato verbo utuntur, nescio
utrum velint intelligi nisi eam qua vivunt animalia
mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales
sunt. Paulo post autem eumdem sensum melius sum
breviusque complexus, ubi dixi: Non ergo creaturae
potius quam Creatori serviamus, nec evanescamus in
cogitationibus nostris, et perfecta religio est.
Creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritualem
corporalemque significavi. Restat quod ibi dixi, aut
phantasmata sua: propter quod hic dixi, nec evanescamus
in cogitationibus nostris.
3. Item quod dixi, Ea est nostris temporibus
christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima
et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est,
non secundum ipsam rem, cujus hoc nomen est. Nam res
ipsa quae nunc christiana religio nuncupatur, erat apud
antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque
ipse Christus veniret in carne, unde vera religio quae
jam erat, coepit appellari christiana. Cum enim eum post
resurrectionem ascensionemque in coelum coepissent
Apostoli praedicare, et plurimi crederent, primum apud
Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli
Christiani (Act. XI, 26). Propterea dixi,
Haec est nostris temporibus christiana religio; non quia
prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc
nomen accepit.
4. Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae
sequuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim
adjuvat Deus (Cap. 10, n. 18-20). Quod non
ita intelligendum est, quasi tantummodo tales adjuvet,
cum adjuvet etiam non tales ut sint tales, id est, ut
diligenter et pie quaerant: tales autem adjuvat ut
inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, jam erit
consequens ut post mortem corporalem quam debemus primo
peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus
restituatur pristinae stabilitati (Cap. 12, n.
25). Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina
stabilitas corporis quam peccando amisimus, habebat tantam
felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis.
Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in
resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius, ut nec
alimentis corporalibus sustentetur; sed ad sufficientiam
vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum
vivificantem, qua causa etiam spirituale erit. Illud
autem quod primum fuit, quamvis non moriturum, nisi homo
peccasset, tamen animale factum est in animam viventem.
5. Et alibi: Usque adeo, inquam, peccatum
voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non
sit voluntarium (Cap. 14, n. 27). Potest videri
falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur,
invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud
cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod
est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum
quaedam commemorarem ex libro tertio de Libero arbitrio
(Lib. 1 Retract., c. 9, n. 5). Quamvis et
illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur,
quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non
omnimodo possunt sine voluntate committi: quoniam et ille
qui peccat ignorans, voluntate utique facit , quod cum
faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui
concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult
facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod
vult: sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens,
et in eo non facit nisi quod vult, liber scilicet
justitiae, servusque peccati. Et illud quod in parvulis
dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio
voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia
ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est
quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod
dixi, Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut
nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Ideo
gratia Dei non solum reatus omnium praeteritorum solvitur
in omnibus qui baptizantur in Christo, quod fit Spiritu
regenerationis; verum etiam in grandibus voluntas ipsa
sanatur, et praeparatur a Domino, quod fit spiritu fidei
et charitatis.
6. Alio loco in eo quod dixi de Domino Jesu Christo,
Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo (Cap.
16, n. 31), non mihi occurrerat quod vendentes et
ementes flagellando ejecit de templo. Sed quid hoc, aut
quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus,
non sermone suasionis, sed vi potestatis ejecerit. Item
alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum
Deum summum, solum verum Deum et solum colendum esse
dicunt: si apud hos veritas non eluxerit, tum demum
migrandum est. Quod ita potest videri dictum, quasi de
hujus religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut
ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi, si apud
hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos
elucesceret; quemadmodum ait Apostolus, Si Christus
non resurrexit (I Cor. XV, 14), non utique
dubitans quod resurrexerit.
7. Item quod dixi, Nec miracula illa in nostra tempora
durare permissa sunt, ne anima semper visibilia
quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus
humanum, quorum novitate flagravit (Cap. 25, nn.
46, 47), verum est quidem: non enim nunc usque cum
manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum
sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium; aut nunc
usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi
sanantur infirmi; et si qua talia tunc facta sunt, quae
postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum
est quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula
nulla credantur. Nam ego ipse quando istum ipsum librum
scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem
civitate caecum illuminatum fuisse jam noveram, et alia
nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt,
ut nec omnia cognoscere, nec ea quae cognoscimus,
enumerare possimus.
8. Et alio loco illud quod dixi, Sicut ait
Apostolus,
non eisdem verbis
hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse
sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo
ordinatae sunt (Rom. XIII, 1). Et alibi:
Prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte
vituperatur, in melioris comparatione respuitur (Cap.
41, nn. 77, 78). Hoc de substantiis atque
naturis dictum est: inde enim disputabatur, non de bonis
actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic
quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut
diliguntur carnales fratres, vel filii, vel conjuges,
vel quique cognati: aut affines, aut cives, nam et ista
dilectio temporalis est. Non enim ullas tales
necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo
contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei
manens, in istam corruptionem non relegaretur (Cap.
46, n. 88). Hunc sensum prorsus improbo, quem jam
et superius improbavi in primo libro de Genesi contra
Manichaeos (Lib. 1 Retract., c. 10, n. 2).
Ad hoc enim ducit, ut credantur illi conjuges primi non
generaturi posteros homines, nisi peccassent; tanquam
necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu
maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri
potuisse ut non morituri de non morituris nascerentur, si
peccato illo magno non mutaretur in deterius humana
natura: ac per hoc, si et in parentibus et in filiis
fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum
sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur
homines non parentibus successuri morientibus, sed cum
viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes
atque affinitates, si nullus delinqueret, nullusque
moreretur.
9. Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam,
et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta
creditur, omni superstitione careamus (Cap. 55, n.
111). In his verbis meis ratio quae reddita est,
unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me
fugit aliam nominis hujus originem exposuisse latini
sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod
religitur: quod verbum compositum est a legendo, id est
eligendo, ut ita latinum videatur religo sicut eligo.
Hic liber sic incipit: Cum omnis vitae bonae ac beatae
via.
|
|