|
1. Jam vero apud Hipponem-regium presbyter scripsi
librum de Utilitate credendi, ad amicum meum quem
deceptum a Manichaeis, adhuc eo errore noveram detineri,
et irridere in catholicae fidei disciplina, quod
juberentur homines credere, non autem quid esset verum
certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi (Cap.
3, n. 9): In quibus tamen legis praeceptis atque
mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est; quale
vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si
quid hujusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis
pius intelligat, nihil esse perniciosius, quam quidquid
ibi est, accipi ad litteram, id est ad verbum: nihil
autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est,
|
“Littera occidit; spiritus autem vivificat”
|
|
(II
Cor. III, 6). Sed aliter exposui verba ista
apostoli Pauli, et quantum mihi videtur, vel potius
ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui
inscribitur de Spiritu et Littera: quamvis non sit et
iste sensus respuendus.
2. Item dixi, Duae sunt enim personae in religione
laudabiles. Una eorum qui jam invenerunt; quos etiam
beatissimos judicari necesse est: alia eorum qui
studiosissime et rectissime inquirunt. Primi ergo sunt
jam in ipsa possessione; alteri in via, qua tamen
certissime pervenitur. In his verbis meis, si illi qui
jam invenerunt, quos in ipsa possessione esse jam
diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac vita,
sed in ea quam speramus et ad quam per fidei viam
tendimus, sint; non habet iste sensus errorem: ipsi enim
judicandi sunt quod quaerendum est invenisse, qui jam ibi
sunt quo nos quaerendo et credendo, id est viam fidei
tenendo, cupimus pervenire. Si autem in hac vita
putantur isti esse vel fuisse, id verum esse non mihi
videtur: non quia in hac vita nihil veri omnino inveniri
potest quod mente cernatur, non fide credatur; sed quia
tantum est quidquid est, ut non faciat beatissimos .
Neque enim quod ait Apostolus, Videmus nunc per
speculum in aenigmate, et, Nunc scio ex parte ; non
cernitur mente: cernitur plane, sed beatissimos nondum
facit. Illud enim beatissimos facit quod ait: Tunc
autem facie ad faciem; et, Tunc cognoscam sicut et
cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Qui hoc
invenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione
consistere, ad quam ducit via fidei quam tenemus, et quo
credendo cupimus pervenire. Sed quinam sint illi
beatissimi, qui jam sunt in ea possessione quo ducit haec
via, magna quaestio est. Et Angeli quidem sancti quod
ibi sint, nulla quaestio est. Sed de sanctis hominibus
jam defunctis, utrum ipsi saltem dicendi sint jam in illa
possessione consistere merito quaeritur. Jam enim corpore
quidem corruptibili, quo anima aggravatur, exuti sunt;
sed adhuc exspectant etiam ipsi redemptionem corporis sui,
et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura
incorruptione clarescit. Sed utrum ad contemplandam
cordis oculis veritatem, sicut dictum est, facie ad
faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est
disputando inquirere. Item quod dixi, Nam scire magna
et honesta vel etiam divina, beatissimum est, ad eamdem
beatitudinem referre debemus. In hac enim vita
quantumcumque id sciatur, nondum est beatissimum; quoniam
incomparabiliter longe est amplius quod inde nescitur.
3. Et quod dixi, Multum interesse utrum aliquid mentis
certa ratione teneatur, quod scire dicimus; an famae vel
litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo
post, Quod scimus igitur, debemus rationi: quod
credimus, auctoritati (Cap. 11, n. 25), non sic
accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos
dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie
quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis
firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis
consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam divina
Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod
percipimus nostri corporis sensibus, et quod fide dignis
credimus testibus; dum tamen inter haec et illud quid
distet intelligamus.
4. Item quod dixi, Nemini dubium est, omnes homines
aut stultos esse aut sapientes (Cap. 12, n. 27),
potest videri esse contrarium illi quod legitur in libro
tertio de Libero Arbitrio, Quasi vero natura humana
praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat
affectionem (Cap. 24, n. 71). Sed illud ibi
dictum est, ubi de primo homine quaerebatur utrum sapiens
fuerit factus, an stultus, an neutrum: quoniam nullo
modo stultum dicere poteramus qui sine vitio factus est,
cum sit stultitia magnum vitium; et sapientem quomodo
diceremus qui potuit seduci, non satis apparebat.
Ideoque ad compendium dicere volui, quasi vero natura
humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam
recipiat affectionem. Intuebar quippe etiam parvulos ,
quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen
nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere, nondum
utentes libero arbitrio, seu bene seu male. Nunc autem
aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi, eos
volens intelligi qui jam ratione utuntur, qua discernuntur
a pecoribus, ut homines sint, sicut dicimus beatos esse
omnes homines velle. Numquid enim in hac sententia tam
vera atque manifesta metuimus ne intelligantur et parvuli,
qui hoc adhuc velle non possunt?
5. Alio loco cum commemorassem, quae Dominus Jesus
fecit cum hic esset in carne, adjunxi, dicens: Cur,
inquis, ista modo non fiunt? Atque respondi: Quia non
moverent nisi mira essent; si autem solita essent, mira
non essent (Cap. 16, n. 34). Hoc autem dixi,
quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam
modo.
6. In fine autem libri: Sed quoniam sermo iste
noster, inquam, multo processit longius quam putabam,
hic finem libro faciamus, in quo memineris volo, nondum
Manichaeos me coepisse refellere, et illas nugas nondum
invasisse, neque de ipsa Catholica magnum aliquid
aperuisse: sed voluisse tantummodo eruere tibi, si
possem, falsam opinionem de veris Christianis malitiose
aut imperite nobis insinuatam , et erigere ad magna
quaedam et divina discenda. Quare hoc volumen ita sese
habeat: placatiore autem animo tuo facto, ero fortassis
in caeteris promptior (Cap. 18, n. 36). Haec
non ita dixi, quasi nihil adversus Manichaeos adhuc
scripsissem, vel nihil de doctrina catholica mandassem
litteris, cum tot superius edita volumina de utraque re
non me tacuisse testentur: sed in hoc libro ad illum
scripto nondum Manichaeos refellere coeperam, et illas
nugas nondum invaseram, neque de ipsa Catholica magnum
aliquid aperueram; quoniam sperabam, hoc initio facto,
ad eum ipsum me scripturum fuisse quae hic nondum
scripseram. Hic liber sic incipit: Si mihi,
Honorate, unum atque idem videretur esse.
|
|