|
1. Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra
Manichaeos de Duabus Animabus, quarum dicunt unam
partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum, quam non
condiderit Deus, et quae sit Deo coaeterna; et has
ambas animas, unam bonam, alteram malam, in uno homine
esse delirant: istam scilicet malam, propriam carnis esse
dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse
tenebrarum; illam vero bonam, ex adventitia Dei parte,
quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utramque
miscuerit: et omnia quidem bona hominis illi bonae
animae; omnia vero mala illi malae animae tribuunt. In
hoc libro illud quod dixi, Nullam esse qualemcumque
vitam, quae non eo ipso quo vita est, et in quantum
omnino vita est, aa summum vitae fontem principiumque
pertineat (Cap. 1, n. 1), ita dixi, ut tanquam
creatura ad Creatorem pertinere intelligatur, non autem
de illo esse tanquam pars ejus existimetur.
2. Item quod dixi, nusquam scilicet, nisi in voluntate
esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare,
propter parvulos, quos ideo negant habere peccatum quod
eis in Baptismate remittatur, quia nondum arbitrio
voluntatis utuntur. Quasi vero peccatum quod eos ex Adam
dicimus originaliter trahere, id est reatu ejus
implicatos, et ob hoc poenae obnoxios detineri, usquam
esse potuit nisi in voluntate , qua voluntate commissum
est, quando divini praecepti est facta transgressio.
Potest etiam putari falsa esse ista sententia qua
diximus, Nusquam nisi in voluntate esse peccatum, quia
dixit Apostolus: Si autem quod nolo, hoc facio, jam
non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Hoc enim peccatum usque adeo non est in voluntate, ut
dicat: Quod nolo, hoc facio. Quomodo ergo nusquam est
nisi in voluntate peccatum? Sed hoc peccatum de quo sic
est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia
peccato factum est, et poena peccati est; quandoquidem
hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in
consequentibus dicens: Scio quia non habitat in me, hoc
est in carne mea bonum: velle enim adjacet mihi,
perficere autem bonum, non (Rom. VII,
16-18). Perfectio quippe boni est, ut nec ipsa
concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem quando
bene vivitur, non consentit voluntas: verumtamen non
perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia cui
repugnat voluntas; cujus concupiscentiae reatus in
Baptismate solvitur, sed infirmitas manet, cui donec
sanetur, omnis fidelis qui bene proficit, studiosissime
reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in
voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod justa
damnatio consecuta est. Hoc enim per unum hominem
introivit in mundum: quanquam et hoc peccatum quo
consentitur peccati concupiscentiae , non nisi voluntate
committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur
nisi voluntate peccatur (Cap. 9, n. 12).
3. Itemque alio loco ipsam voluntatem definivi dicens:
Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel
non amittendum vel adipiscendum (Id., n. 14).
Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a
nolente discerneretur, et sic ad illos referretur
intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi
origo mali , nullo cogente peccando, hoc est libera
voluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum
fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non
coegit. Nam et qui nesciens peccavit, non incongruenter
nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens
fecit, volens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit
sine voluntate peccatum. Quae voluntas utique sicut
definita est, animi motus fuit, nullo cogente, ad
aliquid vel non amittendum, vel adipiscendum. Quod enim
si noluisset, non fecisset, non coactus est facere.
Quia voluit ergo fecit, etiamsi non quia voluit
peccavit, nesciens peccatum esse quod fecit: ita nec tale
peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti,
non voluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit;
hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem
sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato
resistere, nec tamen facit, utique volens peccat;
quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. Qui
vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non
potest, et ideo facit contra praecepta justitiae, jam hoc
ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter
peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est.
4. Itemque definitio peccati qua diximus, Peccatum est
voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat, et
unde liberum est abstinere (Cap. 11, n. 15),
propterea vera est, quia id definitum est quod tantummodo
peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando
tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod
valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si
pia est, ut oret auxilium? In tantum enim libera est,
in quantum liberata est , et in tantum appellatur
voluntas. Alioquin tota cupiditas , quam voluntas
proprie nuncupanda est: quae non est, sicut Manichaei
desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae
vitium a quo non sanatur nisi gratia Salvatoris. Quod si
quisquam dicit, etiam ipsam cupiditatem nihil aliud esse
quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem; non
resistendum est, nec de verbis, cum res constet,
controversia facienda. Etiam sic enim ostenditur sine
voluntate nullum esse peccatum sive in opere, sive in
origine.
5. Rursus in eo quod dixi, Jam quaerere coeperam,
utrum illud malum genus animarum, antequam bono
misceretur, habuisset aliquam voluntatem. Si enim non
habebat, sine peccato atque innocens erat, et ideo nullo
modo malum (Cap. 16, n. 17). Cur igitur,
inquiunt, peccatum dicitis parvulorum, quorum voluntatem
non tenetis ream? Respondetur, non eos proprietate
voluntatis, sed origine reos teneri. Omnis enim homo
terrenus quid est origine, nisi Adam? Porro autem Adam
habebat utique voluntatem, qua voluntate cum peccasset,
peccatum per eum intravit in mundum.
6. Itemque in eo quod dixi, Natura esse malae animae
nullo modo queunt, si quaeritur quomodo accipiamus quod
ait Apostolus: Fuimus et nosnatura filii irae, sicut et
caeteri (Ephes. II, 3); respondemus, naturam in
his verbis meis me intelligi voluisse illam, quae proprie
natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Nam ista
propter originem natura appellatur: quae origo utique
habet vitium, quod est contra naturam. Et iterum in eo
quod dictum est, Peccati reum teneri quemquam, quia non
fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et
insaniae est, Cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur
rei? Respondetur, quia ex ejus origine tenentur, qui
non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare
mandatum. Quod autem dixi, Illae animae quidquid
faciunt, si natura non voluntate faciunt, id est, si
libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi
carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas
nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus
(Cap. 12, n. 17): propterea non perturbat de
parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur,
qui voluntate peccavit, quando libero et ad faciendum et
ad non faciendum motu animi non carebat, eique ab opere
malo abstinendi summa potestas erat. Quod Manichaei de
tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt,
eamque naturam semper malam, nunquam bonam fuisse
contendunt.
7. Illud autem quaeri potest quomodo dixerim, Etiam si
sunt animae, quod interim incertum est, corporeis
officiis, non peccato, sed natura deditae, nosque,
quanquam sint inferiores, aliqua tamen interiore
vicinitate contingunt; non illas ideo malas haberi
oportere, quia nos cum eas sequimur et corporea
diligimus, mali sumus; quandoquidem de illis hoc dixi,
de quibus superius loqui coeperam dicens: Quanquam
etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum
nos illici ad turpia; non inde conficiunt aut illas natura
malas esse, aut istas summum bonum (Cap. 13, n.
20). De his enim disputationem usque ad hunc locum
perduxi, ubi dixi: Etiamsi sunt animae, quod interim
incertum est, corporeis officiis, non peccato, sed
natura deditae, etc. Quaeri ergo potest, cur, dixerim
quod interim incertum est, cum prorsus dubitare non
debuerim, non esse tales animas. Sed hoc ideo dixi,
quia expertus sum qui dicerent diabolum et angelos ejus
bonos esse in genere suo, et in ea natura in qua eos
creavit Deus ordine proprio tales quales sunt: sed nobis
malum esse, si illiciamur et seducamur ab eis; si autem
caveamus eos atque vincamus, decorum atque gloriosum. Et
hoc qui dicunt, videntur sibi ut id probent, de
Scripturis adhibere idonea testimonia; vel illud quod
scriptum est in libro Job (XL, 14), cum diabolus
describeretur, Hoc est initium figmenti Domini quod
fecit ad illudendum ab Angelis suis; vel illud, Draco
hic quem finxisti ad illudendum ei (Psal. CIII,
26). Quam quaestionem, quae non adversus Manichaeos
qui hoc non sentiunt, sed adversus alios qui hoc sentiunt
suscipienda esset atque solvenda, pertractare atque
enodare tunc nolui, ne librum multo quam vellem facerem
longiorem: cum viderem etiam si hoc concederetur, tamen
debere Manichaeos ac jam posse convinci, introducentes
insanissimo errore, naturam mali aeterno bono coaeternam.
Ideo ergo dixi, quod interim incertum est, non quod ego
inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita
sapere inveneram, nondum esset ista quaestio dissoluta;
quam tamen in aliis longe posterioribus libris meis de
Genesi ad litteram, secundum Scripturas sanctas quanta
potui manifestatione dissolvi.
8. Alio loco, Propterea, inquam, corporea diligendo
peccamus, quia spiritualia diligere et justitia jubemur,
et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et
beatissimi sumus (Cap. 13, n. 20). Ubi quaeri
potest cur, natura, et non, Gratia possumus ,
dixerim. Sed contra Manichaeos de natura quaestio
versabatur. Et utique id agit gratia, ut sanata natura
quod vitiata non potest, possit per eum qui venit quaerere
et salvum facere quod perierat. Quam tamen gratiam etiam
tunc recolens oravi pro familiarissimis meis qui mortifero
illo adhuc tenebantur errore, et dixi: Deus magne,
Deus omnipotens, Deus summae bonitatis, quem
inviolabilem et incorruptibilem credi atque intelligi fas
est, Trina Unitas, quam catholica Ecclesia colit,
supplex oro, expertus in me misericordiam tuam, ne
homines cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit
summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas
(Cap. 15, n. 24). Sic utique orans, jam fide
retinebam, non solum conversos ad Deum gratia ejus
adjuvari, ut proficiant ac perficiantur, ubi adhuc dici
potest, pro merito conversionis illorum istam dari
gratiam; verum etiam ut convertantur ad Deum, ad ipsam
Dei gratiam pertinere: quandoquidem pro eis oravi qui
erant ab illo nimis aversi, atque ut ad illam
converterentur oravi. Hic liber sic incipit: Opitulante
Dei misericordia.
|
|