|
1. Eodem tempore presbyterii mei, contra Fortunatum
quemdam Manichaeorum presbyterum disputavi, qui plurimum
temporis apud Hipponem vixerat, seduxeratque tam multos,
ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quae
disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis,
veluti Gesta conficerentur; nam et diem habet, et
consulem. Hanc in librum memoriae mandandam conferre
curavimus. Versatur ibi quaestio unde sit malum: me
asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis
arbitrio; illo autem naturam mali Deo coaeternam
persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus
est, nihil se adversus nos invenire quod diceret. Nec
sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone
discessit.
2. In hoc libro illud quod dixi, Animam dico esse
factam a Deo, ut caetera omnia quae a Deo facta sunt;
et inter illa quae Deus omnipotens fecit, principalem
locum datum esse animae (Disput. 1, n. 13), ita
dixi, ut hoc generaliter de universa creatura rationali
accipi vellem, quamvis in Scripturis sanctis animas
dictas esse Angelorum, aut non omnino, aut non possit
facile reperiri, sicut supra jam diximus. Item alio
loco: Ego dico, inquam, peccatum non esse, si non
propria voluntate peccetur (Disput. 2, n. 21).
Ubi peccatum illud intelligi volui, quod non est etiam
poena peccati: nam de tali poena dixi alibi in eadem
disputatione, quod dicendum fuit (Disput. 1, n.
15). Itemque dixi: Ut postea eadam ipsa caro, quae
nos poenis torsit in peccatis manentes, subjiciatur nobis
in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat,
quominus legem et praecepta divina servemus (Disput.
2, n. 22). Quod non ita est accipiendum, tanquam
et in illo Dei regno, ubi incorruptibile atque immortale
corpus habebimus, de Scripturis divinis lex et praecepta
sumenda sint: sed quia perfectissime ibi lex aeterna
servabitur, et illa duo praecepta de diligendo Deo et
proximo, non in lectione, sed in ipsa perfecta et
sempiterna dilectione tenebimus. Hoc opus sic incipit:
Quinto calendas septembris, Arcadio Augusto bis et
Rufino viris clarissimis consulibus.
|
|