|
Per idem tempus coram episcopis hoc mihi jubentibus, qui
plenarium totius Africae concilium Hipponeregio habebant
de Fide et Symbolo presbyter disputavi. Quam
disputationem, nonnullis eorum qui nos familiarius
diligebant studiosissime instantibus, in librum contuli;
in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat
verborum illa contextio, quae tenenda memoriter
competentibus traditur. In hoc libro cum de resurrectione
carnis ageretur: Resurget, unquam, corpus secundum
christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui
videtur incredibile, qualis sit nunc caro attendit,
qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore
immutationis angelicae, non jam caro erit et sanguis, sed
tantum corpus (Cap. 10, n. 23); et caetera quae
ibi de corporum terrestrium in corpora coelestia mutatione
disserui, quoniam dixit Apostolus, cum inde loqueretur,
Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed
quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus
terrenum, quale nunc habemus, in corpus coeleste
resurrectione mutari, ut nec membra ista, nec carnis sit
futura substantia; procul dubio corrigendus est,
commonitus de corpore Domini, qui post resurrectionem in
eisdem membris non solum conspiciendus oculis, verum etiam
manibus tractandus apparuit, carnemque se habere etiam
sermone firmavit, dicens: Palpate et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere
(Luc. XXIV, 39). Unde constat Apostolum non
carnis substantiam negasse in regno Dei futuram; sed aut
homines qui secundum carnem vivunt, carnis et sanguinis
nomine nuncupasse, aut ipsam carnis corruptionem, quae
tunc utique nulla erit. Nam cum dixisset, Caro et
sanguis regnum Dei non possidebunt; bene intelligitur,
tanquam exponendo quid dixerit, continuo subdidisse:
Neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor.
XV, 50). De qua re ad persuadendum infidelibus
difficili, diligenter quantum potui me disseruisse
reperiet, quisquis de Civitate Dei librum legerit
novissimum . Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum
est.
|
|