|
Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos
condidissem; quoniam secundum allegoricam significationem
Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum
tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum
possent secundum historicam proprietatem quae ibi dicta
sunt accipi: volui experiri in hoc quoque negotiosissimo
ac difficillimo opere quid valerem; sed in Scripturis
exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole
succubuit. Et nondum perfecto uno libro, ab eo quem
sustinere non poteram labore conquievi. Sed in hoc opere
cum mea opuscula retractarem, iste ipse ut erat
imperfectus venit in manus; quem neque edideram, et
abolere decreveram, quoniam scripsi postea duodecim libros
quorum titulus est, De Genesi ad litteram. In quibus
quamvis multa quaesita potius quam inventa videantur,
tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum et hunc
posteaquam retractavi, manere volui ut esset index,
quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in
enucleandis atque scrutandis divinis eloquiis, ejusque
titulum esse volui, de Genesi ad litteram imperfectus.
Inveni quippe eum usque ad haec verba dictatum: Pater
tantum Pater est, nec Filius aliud est quam Filius;
quia et cum dicitur similitudo Patris, quanquam ostendat
nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est
Pater, si habet similitudinem (Cap. 16, n.
60). Post haec repetivi verba Scripturae rursus
consideranda atque tractanda, Et dixit Deus: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I,
26). Huc usque dictatum librum imperfectum
reliqueram. Quod autem ibi sequitur, addendum putavi cum
eum retractarem: nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque
addito imperfectum reliqui. Si enim perfecissem, saltem
de omnibus operibus et verbis Dei, quae ad sextum diem
pertinent, disputassem. In hoc libro ea notare quae mihi
displicent, vel defendere quae aliis non bene intellecta
displicere possunt, superfluum mihi visum est. Breviter
enim potius admoneo ut illi duodecim libri legantur, quos
longe postea episcopus feci, et ex ipsis de isto
judicetur. Hic ergo sic incipit: De obscuris naturalium
rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, non
affirmando, sed quaerendo tractandum est.
|
|