|
1. Per idem tempus de Sermone Domini in monte,
secundum Matthaeum, duo volumina scripsi. In quorum
primo propter id quod scriptum est,
|
“Beati pacifici,
quoniam ipsi filii Dei vocabuntur”
|
|
(Matth. V, 9);
Sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus jam
ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem
rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis,
cum et ipse obtemperet Deo (Lib. 1, c. 4, n.
11). Quod merito movet quomodo dixerim. Non enim
cuiquam provenire in hac vita potest, ut lex repugnans
legi mentis omnino non sit in membris. Quando quidem
etiam si ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum
ejus laberetur assensum; non ideo tamen illa non
repugnaret. Hoc ergo quod dictum est, Nullum esse motum
adversus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc
agentibus pacificis, domando concupiscentias carnis, ut
ad istam pacem plenissimam quandoque veniatur.
2. Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam
evangelicam repetens dixissem, Beati pacifici, quoniam
ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); adjunxi
dicens, Et ista quidem in hac vita compleri possunt,
sicut completa esse in Apostolis credimus (Lib. 1,
c. 4, n. 12): sic accipiendum est, non ut in
Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur
spiritui repugnasse; sed hactenus hic ista posse
compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa,
ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac
vita potest esse perfectio. Non enim dictum est, Ista
in hac vita compleri possunt, nam completa esse in
Apostolis credimus; sed dictum est, sicut completa esse
in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis
completa sunt, id est quadam perfectione, cujus capax est
ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus
pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors,
contentio tua? (I Cor. XV, 55.)
3. Alio loco (Lib. 1, c. 6, n. 17) quod
interposui testimonium, Non enim ad mensuram dat Deus
spiritum (Joan. III, 34), nondum intellexeram de
Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus
nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret
Elisaeus quam fuit in Elia. Item quod scriptum est,
Iota unum, aut unus apex non transiet a lege donec omnia
fiant (Matth. V, 18), cum exponerem, nihil dixi
posse aliud intelligi, nisi vehementem perfectionis
expressionem (Lib. 1, c. 8, n. 20). Ubi
merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit
intelligi, ut tamen verum sit, neminem jam utentem
voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim
usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt
universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam
quod jubemur dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
12): quam orationem usque in finem saeculi tota dicit
Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando
quidquid non fit ignoscitur.
4. Sane quod ait Dominus, Quicumque solverit unum de
mandatis istis minimis, et docuerit sic, et caetera,
usque ad eum locum ubi ait, Nisi abundaverit justitia
vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non
intrabitis in regnum coelorum (Id. V, 18-20);
multo melius et convenientius exposui in aliis
posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere
longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus
(Lib. 1, c. 9, n. 21), ut eorum sit justitia
major, quam Scribarum et Pharisaeorum, qui dicunt et
faciunt . De Scribis quippe et Pharisaeis alio loco
ipse Dominus ait: Dicunt enim, et non faciunt
(Matth. XXIII, 3). Illud etiam melius
intelleximus postea quod scriptum est: Qui irascitur
fratri suo (Id. V, 22). Codices enim graeci non
habent, sine causa , sicut hic positum est; quamvis idem
ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit
irasci fratri suo; quoniam non fratri irascitur, qui
peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato
irascitur, sine causa irascitur.
5. Item quod dixi, Hoc et de patre et de matre et de
caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis
oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum
est (Lib. 1, c. 15, n. 41), ita sonat, quasi
non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae
humanae praecedente peccato nemo moreretur; quem sensum
jam superius improbavi. Essent enim profecto cognationes
et affinitates, etiamsi originali nullo existente
peccato, sine morte cresceret et multiplicaretur genus
humanum. Ac per hoc aliter solvenda est quaestio, cur
Dominus praeceperit diligendos inimicos (Matth. V,
44), cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes
et filios (Luc. XIV, 26), non sicut hic soluta
est, sed sicut eam posterius saepe solvimus: id est, ut
diligamus inimicos lucrandos regno Dei, et oderimus in
propinquis, si impediunt a regno Dei.
6. Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi
propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime
disputavi (Lib. 1, c. 91). Sed quam velit
Dominus intelligi fornicationem, propter quam liceat
dimittere uxorem; utrum eam quae damnatur in stupris, an
illam de qua dicitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs
te (Psal. LXEII, 27), in qua utique et ista
est (neque enim non fornicatur a Domino, qui tollens
membra Christi, facit ea membra meretricis); etiam
atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in
re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem,
istam sibi nostram disputationem debere sufficere: sed
legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive
aliorum melius considerata atque tractata; vel ipse si
potest, ea quae hic merito movere possunt, vigilantiore
atque intelligentiore mente discutiat. Non quia omne
peccatum fornicatio est; neque enim omnem peccantem Deus
perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit, dicentes,
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): cum
perdat omnem qui fornicatur ab eo. Sed quatenus
intelligenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum
etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima
quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris
committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi hoc
permissum esse, non jussum, non attendi aliam Scripturam
dicentem: Qui tenet adulteram, stultus et impius est
(Prov. XVIII, 22). Nec sane adulteram dixerim
fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit
a Domino, Nec ego te damnabo; vade, deinceps jam noli
peccare (Joan. VIII, 11), si hoc obedienter
audivit.
7. Loco alio peccatum fratris ad mortem, de quo dicit
Joannes apostolus, Non pro illo dico ut roget quis (I
Joan. V, 16), ita definivi ut dicerem: Peccatum
fratris ad mortem puto esse cum post agnitionem Dei per
gratiam Domini nostri Jesu Christi quisque oppugnat
fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus
est Deo, invidentiae facibus agitatur (Lib. 1, c.
22, n. 73). Quod quidem non confirmavi, quoniam
hoc putare me dixi: sed tamen addendum fuit, si in hac
tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam;
quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est
utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de
quo non desperatur.
8. In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit
ignorare Dei regnum, cum ejus Unigenitus non solum
intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine
Dominico de coelo venerit, judicaturus vivos et mortuos
(Lib. 2, c. 6, n. 20). Sed non video utrum
recte dicatur homo Dominicus qui est mediator Dei et
hominum, homo Christus Jesus, cum sit utique Dominus:
dominicus autem homo quis in ejus sancta familia non potest
dici? Et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi
tractatores catholicos divinorum eloquiorum . Sed
ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe
vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione
defendi. Item quod dixi, Nullius enim fere conscientia
Deum potest odisse (Lib. 2, c. 14, n. 48),
non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus
scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te (Psal.
LXXIII, 23).
9. Alio loco in eo quod dixi, Ob hoc dixisse
Dominum,
|
“Sufficit dici malitia sua”
|
|
(Matth. VI,
34), quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam
propterea malitiam nominatam arbitror quia poenalis nobis
est; pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando
meruimus (Lib. 2, c. 17, n. 56), non attendi
etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis
alimenta, antequam istam mortis poenam peccando
meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum
spirituali, sed animali, ut tamen in ejusmodi
immortalitate corporalibus alimentis uterentur. Item quod
dixi (Id., c. 19, n. 66), Quam sibi Deus
elegit
|
“gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque
rugam”
|
|
(Ephes. V, 27), non ideo dixi, quia nunc
ex omni parte jam talis est; quamvis ad hoc electa non
dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita
ejus: tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria;
propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item
quod Dominus ait, Petite, et accipietis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis, operose quidem
tria ista quid inter se differant exponendum putavi
(Lib. 2, c. 21); sed longe melius ad
instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe
ostendit, ubi eodem verbo cuncta conclusit, dicens:
Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona
petentibus se (Matth. VII, 7, 11)? non enim
dixit, petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus.
Hoc opus sic incipit: Sermonem quem locutus est
Dominus.
|
|