|
Librum de Beata Vita, non post libros de Academicis,
sed inter illos ut scriberem, contigit. Ex occasione
quippe ortus est diei natalis mei, et tridui disputatione
completus, sicut satis ipse indicat. In quo libro
constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse
beatam vitam, nisi perfectam cognitionem Dei. Displicet
autem illic quod Manlio Theodoro, ad quem librum ipsum
scripsi, quamvis docto et christiano viro, plus tribui
quam deberem (In praefat., n. 7, sqq.). Et quod
Fortunam etiam illic saepe nominavi. Et quod tempore
vitae hujus in solo animo sapientis dixi habitare vitam
beatam (Disput. 3), quomodolibet se habeat corpus
ejus; cum perfectam cognitionem Dei, hoc est qua homini
major esse non possit, in futura vita speret Apostolus,
quae sola beata vita dicenda est, ubi et corpus
incorruptibile atque immortale spiritui suo sine ulla
molestia vel reluctatione subdetur. Sane istum librum
nostro in codice interruptum reperi, et non parum minus
habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec
adhuc apud aliquem integrum inveneram, ex quo emendarem
quando haec retractavi. Hic liber sic incipit: Si ad
philosophiae portum.
|
|