|
Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi
vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam
pervenire, et eorum quantum fieri posset per nos inhaerere
memoriae, Psalmum qui eis cantaretur, per latinas
litteras feci: sed usque ad V litteram. Tales autem
abecedarios appellant. Tres vero ultimas omisi; sed pro
eis novissimum quasi epilogum adjunxi, tanquam eos mater
alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam quod
responderetur, et prooemium causae, quod nihilominus
cantaretur, non sunt in ordine litterarum: earum quippe
ordo incipit post prooemium. Ideo autem non aliquo
carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica
ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret.
Iste Psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace,
modo verum judicate; quod ejus hypopsalma est.
|
|