|
1. Librum etiam contra Epistolam Donati, qui partis
Donati secundus post Majorinum episcopus apud
Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi;
in qua epistola ille agit, ut non nisi in ejus communione
baptisma Christi esse credatur: cui nos contradicimus in
hoc libro . Dixi in quodam loco de apostolo Petro, quod
in illo tanquam in petra fundata sit Ecclesia; qui sensus
etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi
Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: Hoc ipsa petra
Ecclesiae canente, culpam diluit. Sed scio me postea
saepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est, Tu
es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam; ut super hunc intelligeretur quem confessus est
Petrus dicens, Tu es Christus filius Dei vivi
(Matth. XVI, 18, 16): ac sic Petrus ab hac
petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super
hanc petram aedificatur, et accepit claves regni
coelorum. Non enim dictum est illi, Tu es petra; sed,
Tu es Petrus. Petra autem erat Christus; quem
confessus Simon, sicut eum tota Ecclesia confitetur,
dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae
sit probabilior, eligat lector.
2. Alio loco dixi, Nullius mortem Deus quaerit; quod
sic accipiendum, quia homo sibi acquisivit mortem deserens
Deum, et acquirit qui non recurrit ad Deum, secundum
quod scriptum est: Deus mortem non fecit (Sap. I,
13). Sed etiam illud non minus verum est: Vita et
mors a Domino Deo est (Eccli. XI, 14): vita
scilicet a donante, mors a vindicante.
3. Item quod dixi Donatum, cujus epistolam
refellebam, rogasse ut Imperator inter ipsum et
Caecilianum transmarinos episcopos judices daret; non
ipsum, sed alium Donatum, ejusdem tamen schismatis, hoc
fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat
Carthaginensis Donatistarum episcopus, sed a
Casis-nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum
nefarium schisma commisit . Nec sane Donatus
Carthaginensis ut Christiani rebaptizarentur instituit;
quod ego eum instituisse credideram, quando ejus epistolae
respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de
media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum
sit, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum,
quid proficit lavatio ejus (Id. XXXIV, 30)?
iste sic posuit tanquam scriptum esset, Qui baptizatur a
mortuo, quid proficit lavatio ejus? Nos autem et
antequam esset pars Donati, sic habuisse codices
plurimos, verumtamen afros, ut non esset in medio, et
iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc
scissem, non in istum tanquam in furem divini eloquii,
vel violatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit:
Abs te ipso praesente audieram.
|
|