|
1. Eodem tempore venerunt in manus meas quaedam
disputationes Adimanti, qui fuerat Manichaei discipulus
quas conscripsit adversus Legem et Prophetas, velut
contraria eis evangelica et apostolica Scripta demonstrare
conatus. Huic ergo respondi, verba ejus ponens, eisque
reddens responsionem meam. Quod opus uno volumine
conclusi, et in eo quibusdam quaestionibus non semel, sed
iterum respondi, quoniam quod primum responderam
perierat, et tunc inventum est, cum jam iterum
respondissem. Aliquas sane earumdem quaestionum
popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi: adhuc etiam
quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus
aliis magis urgentibus praetermissae sunt, cumulo quoque
oblivionis adjuncto.
2. In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et
figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem
atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille
tenebatur qui Testamentum Vetus accepit; tamen in eo
tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est,
ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina
reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et
promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint
(Cap. 3, n. 4). Sed addendum erat, Pene, atque
dicendum, Ut pene nulla in evangelica atque apostolica
doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et
promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint.
Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus
dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc; ego autem
dico vobis (Matth. V, 21); si nihil ipse amplius
praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris?
Deinde regnum coelorum illi populo fuisse promissum non
legimus in iis quae promissa sunt Lege data per Moysen in
monte Sina (Exod. XIX, 3-6), quod proprie
Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit
Apostolus per ancillam Sarae et filium ejus: sed et ibi
figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium ejus
(Galat. IV, 22-31). Proinde si figurae
discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt
praesentata, vel exspectantur praesentanda per Christum.
Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata, sed
propria, quae non in Vetere Testamento, sed in Novo
inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, Pene
nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic;
quamvis illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei et
proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et
evangelica et apostolica referuntur.
3. Item quod dixi, Tribus modis in Scripturis sanctis
filiorum nomen accipitur (Cap. 5, n. 1), minus
considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine
dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae
(Matth. XXIII, 15), vel filius adoptivus
(Rom. VIII, 14, 15): quae utique nec
secundum naturam, nec secundum doctrinam, nec secundum
imitationem dicuntur. Quorum trium modorum tanquam sola
sint exempla reddidimus; secundum naturam, sicut Judaei
filii Abrahae (Joan. VIII, 37): secundum
doctrinam, sicut filios suos, quos Evangelium docuit,
Apostolus vocat (I Cor. IV, 14): secundum
imitationem, sicut filii Abrahae nos sumus, cujus
imitamur fidem (Galat. IV, 28). Quod autem dixi
(Cap. 12, n. 5), Cum induerit incorruptionem et
immortalitatem, jam non caro et sanguis erit (I Cor.
XV, 54); secundum corruptionem carnalem dictum est
carnem non futuram, non secundum substantiam, secundum
quam Domini corpus etiam post resurrectionem caro
appellata est (Luc. XXIV, 39).
4. Alio loco (Cap. 26), Nisi quisque, inquam,
voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in
nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait:
|
“Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut
facite arborem malam, et fructum ejus malum”
|
|
(Matth.
XII, 33). Quod non est contra gratiam Dei quam
praedicamus. In potestate quippe hominis est mutare in
melius voluntatem; sed ea potestas nulla est nisi à Deo
detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios
Dei fieri (Joan. I, 12). Cum enim hoc sit in
potestate quod, cum volumus, facimus, nihil tam in
potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas
à Domino. Eo modo ergo dat potestatem. Sic
intelligendum est et quod dixi postea, In nostra
potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi
ejus severitate mereamur; quia in potestate nostra non
est, nisi quod nostram sequitur voluntatem: quae cum
fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus
pietatis, etiam quod difficile atque impossibile fuit.
Hic liber sic incipit: De eo quod scriptum est,
|
“In
principio fecit Deus coelum et terram.”
|
|
|
|