|
1. Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud
Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos
Apostoli Epistola legeretur, et quaedam interrogabar a
fratribus: quibus cum, sicut poteram, responderem,
voluerunt scribi potius quae dicebam, quam sine litteris
fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit
superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem
ait, inquam,
|
“Scimus quia lex spiritualis est; ego
autem carnalis sum;”
|
|
satis ostendit non posse impleri
Legem, nisi a spiritualibus, quales facit gratia Dei.
Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui
jam spiritualis erat; sed hominis sub Lege positi,
nondum sub gratia. Sic enim prius haec verba sapiebam;
quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus
eloquiorum, quorum me moveret auctoritas, consideravi
diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intelligi
quod ait, Scimus quoniam Lex spiritualis est; ego autem
carnalis sum: quod in eis libris quos contra Pelagianos
nuper scripsi, quantum potui diligenter ostendi. In isto
ergo libro et hoc quod dictum est, Ego autem carnalis
sum; et deinde caetera usque ad eum locum, ubi dicit,
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 14-25): dixi hominem describi
adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutum, bene
facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male
facientem (Prop. 41-46). A cujus concupiscentiae
dominatu non liberat, nisi gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum, dono Spiritus sancti, per
quem diffusa charitas in cordibus nostris vincit carnis
concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum;
sed potius bona faciamus. Unde quidem jam evertitur
haeresis Pelagiana, quae vult, non ex Deo nobis, sed
ex nobis esse charitatem qua bene ac pie vivimus. Sed in
illis libris quos adversus eos edidimus, etiam spiritualis
hominis jamque sub gratia constituti melius intelligi verba
ista monstravimus, propter carnis corpus, quod spirituale
nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum; et
propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita
confligunt sancti, non ei consentientes ad malum, ut
tamen ejus motibus, quibus repugnantibus resistunt, non
careant in hac vita: non eos autem habebunt in illa, ubi
absorbebitur mors in victoriam. Propter hanc itaque
concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut
tamen sint in nobis, potest quisque sanctus jam sub gratia
positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba
hominis nondum sub gratia positi, sed sub Lege. Quod
hic ostendere longum est, et hoc ubi ostenderim dictum est
(Cap. 6).
2. Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato,
cui dixit serviturum esse majorem; et quid in eodem majore
similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc
commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum
testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio habui
(Rom. IX, 13): ad hoc perduxi ratiocinationem,
ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in
praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in
praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit,
ipsum etegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona
operando etiam vitam aeternam consequeretur (Prop.
60). Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc
inveneram qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit
Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt (Rom. XI, 5): quae utique non est
gratia si eam merita ulla praecedant, ne jam quod datur,
non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius
meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit
enim idem apostolus,
|
“idem Deus qui operatur omnia in
omnibus”
|
|
(I Cor. XII, 6); nusquam autem dictum
est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi,
Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum
operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum
(Prop. 61); profecto non dicerem, si jam scirem
etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri; quae dantur
in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter
arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per
Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas,
sed sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre
et Domino nostro Jesu Christo (Ephes. VI, 23).
3. Et quod paulo post dixi, Nostrum est enim credere
et velle, illius autem dare credentibus et volentibus
facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem
charitas diffunditur in cordibus nostris (Prop. 61),
verum est quidem, sed eadem regula, et utrumque ipsius
est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque
nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc
quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus nisi
vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit
voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires
currentibus praebeat, et perducat quo vocat; ac deinde
subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis ne que
currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX,
16), quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed
parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum
propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est,
sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi,
Sicut enim in iis quos eligit Deus, non opera sed fides
inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in
iis quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae
meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur;
verissime dixi: sed fidei meritum etiam ipsum esse donum
Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi.
4. Et alio loco: Cujus enim miseretur, inquam, facit
eum bene operari; et quem obdurat (Ibid., 18),
relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia
praecedenti merito fidei tribuitur; et ista obduratio
praecedenti impietati (Prop. 62). Quod quidem verum
est; sed adhuc quaerendum erat utrum et meritum fidei de
misericordia Dei veniat , id est, utrum ista
misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis
est, an etiam facta fuerit ut fidelis esset. Legimus
enim, dicente Apostolo, Misericordiam consecutus sum,
ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non ait,
Quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data
est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco
in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed
misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus
praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista
invidenda misericordia (Prop. 64): quamvis minus ibi
diligenter de illa, quae per Dei propositum fit,
vocatione tractaverim. Hic liber sic incipit: Sensus hi
sunt in Epistola Pauli ad Romanos.
|
|