|
Epistolae quoque ad Romanos, sicut ad Galatas,
expositionem susceperam. Sed hujus operis, si
perficeretur, plures libri erant futuri; quorum unum in
sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio
scilicet usque ad illud, ubi ait: Gratia vobis et pax a
Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Factum
est quippe ut immoraremur cum vellemus solvere incidentem
sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in
Spiritum sanctum, quod non remittatur neque in hoc
saeculo neque in futuro. Sed deinde alia volumina cessavi
adjungere exponendo Epistolam totam, ipsius operis
magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora
deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram
primum, relinquerem solum, cujus esse titulum volui:
Epistolae ad Romanos inchoata Expositio. Ubi quod
dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero
in reconciliatione Dei, ubicumque hoc dixi, non sic
accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non
pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter
nomine gratiae remissionem significaverit peccatorum.
Sicut Legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum
est, Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40); et
generaliter, ut in ea sint et Prophetae. Hic liber sic
incipit: In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad
Romanos.
|
|