|
Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum
opus, qui tamen unus deputatur liber cujus est titulus:
de Diversis Quaestionibus octoginta tribus. Cum autem
dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso
primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam
venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me
vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae
sunt; jussi eas jam episcopus colligi, et unum ex eis
librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere
voluerit, facile inveniat. Harum quaestionum est prima,
utrum anima a seipsa sit. Secunda, de libero arbitrio.
Tertia, utrum Deo auctore sit homo deterior. Quarta,
quae sit causa ut sit homo deterior. Quinta, utrum
animal irrationale beatum esse possit. Sexta, de malo.
Septima, quae proprie in animante anima dicatur.
Octava, utrum per se anima moveatur. Nona, utrum
corporeis sensibus percipi veritas possit. In qua illud
quod dixi, Omne quod corporeus sensus attingit, quod et
sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis
commutatur, sine dubio verum quidem non est in corporibus
resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus
nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale
aliquid reveletur. Decima, utrum corpus a Deo sit.
Undecima, quare Christus de femina natus sit.
Duodecima, loco ubi titulus est, Sententia cujusdam
sapientis; non est mea: sed quia per me innotuit
quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime
colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere
voluerunt. Est autem cujusdam Fontei Carthaginensis ,
de mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem
scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus. Decima
tertia est, quo documento constet homines bestiis
excellere. Decima quarta, non fuisse corpus Domini
nostri Jesu Christi phantasma Decima quinta, de
intellectu. Decima sexta, de Filio Dei. Decima
septima, de scientia Dei. Decima octava, de Trinitate
. Decima nona, de Deo et creatura. Vigesima, de loco
Dei. Vigesima prima, utrum Deus auctor mali non sit.
Ubi videndum est, ne male intelligatur quod dixi, Mali
auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est; quia in
quantum sunt, in tantum bona sunt: et ne hinc putetur non
ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est iis qui
puniuntur. Sed hoc ita dixi quemadmodum dictum est,
Deus mortem non fecit (Sap. I, 13); cum alibi
scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est (Eccli.
XI, 14). Malorum ergo poena, quae a Deo est,
malum est quidem malis; sed in bonis Dei operibus est,
quoniam justum est ut mali puniantur, et utique bonum est
omne quod justum est. Vigesima secunda, Deum non pati
necessitatem. Vigesima tertia, de Patre et Filio.
Ubi dixi quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur,
sapientiam: sed melius istam quaestionem in libro postea
de Trinitate tractavimus. Vigesima quarta, utrum et
peccatum et recte factum in libero sit voluntatis
arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est: sed ut ad
recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur.
Vigesima quinta, de cruce Christi. Vigesima sexta, de
differentia peccatorum. Vigesima septima, de
providentia. Vigesima octava, quare Deus mundum facere
voluerit. Vigesima nona, utrum aliquid sit sursum aut
deorsum in universo. Trigesima, utrum omnia in
utilitatem hominis creata sint. Trigesima prima , nec
ipsa mea est, sed Ciceronis (Tullius, De Offic.,
lib. 1): verum quia et haec per me innotuit fratribus,
inter ista quae colligebant scripserunt eam, volentes
nosse quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac
definitae sint. Trigesima secunda, utrum rem illam alius
alio magis intelligat, atque ita ejusdem rei per infinitum
eat intelligentia. Trigesima tertia, de metu.
Trigesima quarta, utrum non aliud amandum sit quam metu
carere. Trigesima quinta, quid amandum sit. In qua
illud quod dixi, id esse amandum, quod nihil est aliud
habere, quam nosse, non satis approbo. Neque enim Deum
non habebant, quibus dictum est, Nescitis quia templum
Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis (I
Cor. III, 16) nec tamen eum noverant, vel non
sicut noscendus est noverant. Item quod dixi, Nemo
igitur beatam vitam novit, et miser est, Novit, dixi,
quomodo noscenda est. Nam quis eam penitus nescit, eorum
duntaxat qui jam ratione utuntur; quandoquidem beatos se
esse velle noverunt? Trigesima sexta, de nutrienda
charitate. Ubi dixi: Deus igitur et animus quo amatur,
charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si
nihil aliud amatur. Quod si verum est, quomodo ergo
Apostolus ait: Nemo unquam carnem suam odio habuit
(Ephes. V, 29). Et ex hoc admonet ut diligantur
uxores. Sed ideo dictum est, proprie dilectio dicitur,
quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie, sed
propter animam cui subjacet ad usum. Nam etsi propter
seipsam videtur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad
aliud referendum est decus ejus, ad illud scilicet a quo
decora sunt omnia. Trigesima septima, de semper nato.
Trigesima octava, de conformatione animae. Trigesima
nona, de alimentis. Quadragesima, cum animarum natura
una sit, unde hominum diversae voluntates. Quadragesima
prima, cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter
fecerit. Quadragesima secunda, quemadmodum Dei
Sapientia Dominus Jesus Christus et in utero matris
fuerit et in coelis. Quadragesima tertia, quare Filius
Dei in homine apparuit, et Spiritus sanctus in columba
(Matth. III, 16). Quadragesima quarta, quare
tanto post venit Dominus Jesus Christus. Ubi cum
generis humani tanquam unius hominis aetates commemorarem,
dixi: Nec oportuit venire divinitus magistrum, cujus
imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore
juventutis. Et adjunxi ad hoc valere quod Apostolus
dicit, sub Lege tanquam sub paedagogo parvulos custoditos
(Galat. III, 23). Sed potest movere cur alibi
dixerimus, Christum in generis humani sexta aetate
tanquam in senectute venisse (Lib. 1 de Gen. contra
Manich., c. 23, n. 40). Hoc ergo quod de
juventute dictum est, ad vigorem fervoremque fidei
refertur, quae per dilectionem operatur; illud autem de
senectute, ad temporum numerum. Potest enim intelligi
utrumque in universitate hominum, quod non potest in
aetatibus singulorum: sicut in corpore non potest esse
simul et juventus et senectus, in animo autem potest;
illa propter alacritatem, ista propter gravitatem.
Quadragesima quinta, adversus mathematicos.
Quadragesima sexta, de ideis. Quadragesima septima,
utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Ubi
quod dixi, angelica corpora, qualia nos speramus
habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est;
si hoc sine membris quae nunc habemus, et sine
substantia, quamvis incorruptibilis, tamen carnis
accipiatur, erratur. Multo autem melius in opere de
Civitate Dei, quaestio ista tractata est, de videndis
cogitationibus nostris (Lib. 22, c. 29).
Quadragesima octava, de credibilibus. Quadragesima
nona, quare filii Israel sacrificabant visibiliter
pecorum victimas. Quinquagesima, de aequalitate Filii.
Quinquagesima prima, de homine facto ad imaginem et
similitudinem Dei. Ubi quid est, quod dixi, Homo sine
vita non recte appellatur; cum dicatur homo etiam cadaver
hominis? Ergo saltem dicere debui, Non proprie
dicitur; ubi dixi, non recte dicitur. Item dixi:
Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et
similitudo Dei, aliud ad imaginem et similitudinem Dei,
sicut hominem factum accipimus. Quod non ita
intelligendum est, quasi homo non dicatur imago Dei, cum
dicat Apostolus, Vir quidem non debet velare caput, cum
sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7): sed
dicitur etiam ad imaginem Dei, quod Unigenitus non
dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem.
Quinquagesima secunda, de eo quod dictum est, Poenitet
me fecisse hominem (Gen. VI, 6, 7).
Quinquagesima tertia, de auro et argento quod Israelitae
ab Aegyptiis acceperunt (Exod. III, 22; et
XII, 35). Quinquagesima quarta, de eo quod
scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
(Psal. LXXII, 28): Ubi quod dixi, Quod
autem est omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici
debuit, Omni creato spiritu melius. Quinquagesima
quinta, de eo quod scriptum est, Sexaginta sunt
reginae, octoginta concubinae, et adolescentulae quarum
non est numerus (Cant. VI, 7). Quinquagesima
sexta, de annis quadraginta sex aedificati templi.
Quinquagesima septima, de centum quinquaginta tribus
piscibus. Quinquagesima octava, de Joanne Baptista.
Quinquagesima nona, de decem virginibus. Sexagesima,
de die autem et hora nemo scit, neque Angeli coelorum,
neque Filius hominis, nisi Pater solus (Matth.
XXIV, 36). Sexagesima prima, de eo quod scriptum
est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de
quinque panibus (Id. XIV, 15-21). Ubi quod
dixi, duos pisces duas illas significare personas, regiam
scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa
unctio pertinebat; dicendum potius fuit, Maxime
pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et
Prophetas. Item quod dixi, Lucas qui tanquam
ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem
Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David
(Luc. III, 31): quia Nathan propheta missus
erat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem
poenitendo impetravit, non sic accipiendum est tanquam
ipse fuerit Nathan propheta, qui filius David: quia nec
hic dictum est, quia ipse propheta missus erat; sed
dictum est, quia Nathan propheta missus erat, ut
mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine
intelligatur. Sexagesima secunda, de eo quod scriptum
est in Evangelio, quod baptizabat Jesus plures quam
Joannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus
(Joan. IV, 1, 2). Ubi quod dixi, Latro ille
cui dictum est:
|
“Amen dico tibi; hodie mecum eris in
paradiso”
|
|
(Luc. XXIII, 43); qui nec ipsum
baptismum acceperat: hoc quidem et alios ante nos rectores
sanctae Ecclesiae posuisse in suis litteris invenimus ;
sed quibus documentis satis possit ostendi quod non fuerit
baptizatus ille latro, ignoro. De qua re in
posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius
disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem
de Animae Origine scripsimus (Lib. 3 de Animae
Orig., c. 9, n. 43). Sexagesima tertia, de
Verbo. Sexagesima quarta, de muliere Samaritana.
Sexagesima quinta, de resurrectione Lazari. Sexagesima
sexta, de eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres
(scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur
homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in
quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra
per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom.
VII-VIII, 11). Ubi illud quod ait
Apostolus, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego
autem carnalis sum, exponere volens, dixi, Id est carni
consentio, nondum spirituali gratia liberatus: quod non
sic accipiendum est, quasi spiritualis homo jam sub gratia
constitutus, etiam de seipso non possit hoc dicere, et
caetera usque ad cum locum ubi dictum est, Miser ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Id.
VII, 14-24)? quod postea didici, sicut jam sum
ante confessus. Rursus exponens quod ait Apostolus,
Corpus quidem mortuum est propter peccatum (Id.
VIII, 10): Mortuum, inquam, corpus dicit,
quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet
animam. Sed multo melius mihi postea visum est, ideo
mortuum corpus dictum, quod habeat jam moriendi
necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Sexagesima
septima, de eo quod scriptum est, Existimo enim quod
indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam
quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est,
Spe enim salvi facti sumus (Ibid., 18-24). Ubi
cum exponerem quod scriptum est, Et ipsa creatura
liberabitur a servitute interitus; dixi: Et ipsa
creatura, id est ipse homo, cum jam signaculo imaginis
propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura.
Quod non ita accipiendum est quasi totum amiserit homo
quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset,
non esset propter quod diceretur, Reformamini in novitate
mentis vestrae (Rom. XII, 2); et, in eamdem
imaginem transformamur (II Cor. III, 18): sed
rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde
diceretur, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane
conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). Item quod
dixi, spiritualiter summos Angelos vivere, infimos vero
animaliter; audacius dictum est de infimis quam ut possit
vel Scripturis sanctis, vel ipsis rebus ostendi: quia
etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima
octava, de eo quod scriptum est: O homo, tu quis es,
qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? Ubi dixi:
Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe
quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et
dolore poenitendi misericordia Dei dignus fuerit; non
ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed
miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit.
Parum est enim velle, nisi Deus misereatur; sed Deus
non miseretur qui ad pacem vocat, nisi voluntas
praecesserit ad pacem. Hoc dictum est post poenitentiam.
Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens
voluntatem, quae si non esset, non praepararetur voluntas
a Domino. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio
quae etiam fidem praevenit. De qua paulo post cum agerem
dixi: Haec autem vocatio quae sive in singulis
hominibus, sive in populis atque in ipso genere humano per
temporum opportunitates operatur, altae et profundae
ordinationis est. Quo pertinet etiam illud,
|
“In utero
sanctificavi te”
|
|
(Jerem. I, 5); Et,
|
“Cum esses
in renibus patris tui, vidi te;”
|
|
Et,
|
“Jacob dilexi,
Esau autem odio habui”
|
|
(Rom. IX, 13; Malach.
I, 2, 3), et caetera. Quamvis testimonium illud,
Cum esses in renibus patris tui, vidi te; unde mihi
tanquam scriptum sit, occurrerit, nescio. Sexagesima
nona, de eo quod scriptum est. Tunc et ipse Filius
subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor.
XV, 28). Septuagesima, de eo quod Apostolus
dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors,
contentio tua? ubi est mors, aculeus tuus? Aculeus
autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (Ibid.,
54, 55). Septuagesima prima, de eo quod scriptum
est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis
legem Christi (Galat. VI, 2). Septuagesima
secunda, de temporibus aeternis. Septuagesima tertia,
de eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo
(Philipp. II, 7). Septuagesima quarta, de eo
quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In
quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui
est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 14, 15).
Septuagesima quinta, de haereditate Dei. Septuagesima
sexta, de eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem
scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est
(Jacobi II, 20)? Septuagesima septima, de
timore; utrum peccatum sit. Septuagesima octava, de
pulchritudine simulacrorum. Septuagesima nona, quare
magi Pharaonis fecerunt miracula quaedam sicut Moyses
famulus Dei (Exod. VII, 22). Octogesima,
adversus Apollinaristas. Octogesima prima, de
Quadragesima et Quinquagesima. Octogesima secunda, de
eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus
corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit
(Hebr. XII, 6). Octogesima tertia, de
conjugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit
uxorem suam excepta causa fornicationis (Matth. XIX,
9). Hoc opus sic incipit: Utrum anima a seipsa sit.
|
|