|
Item de Mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo
labore intelligitur, habet tamen non inutilem ingenii et
mentis exercitationem, magisque moribus ad veriloquium
diligendum proficit. Hunc quoque auferre statueram de
opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus, et
omnino molestus mihi videbatur, propter quod eum nec
edideram. Deinde cum postea scripsissem alterum, cujus
titulus est, Contra Mendacium, multo magis istum non
esse decreveram et jusseram, sed non est factum. Itaque
in ista retractatione opusculorum meorum cum eum incolumen
reperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi:
maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo
altero non sunt. Propterea vero illius inscriptio est,
Contra Mendacium; istius autem, De Mendacio: quoniam
per illum totum oppugnatio est aperta mendacii; istius
autem magna pars in inquisitionis disputatione versatur.
Ad eumdem tamen finem uterque dirigitur. Hic liber sic
incipit: Magna quaestio est de Mendacio.
|
|