|
1. Per idem tempus, inter illos qui de Academicis
scripti sunt, duos etiam libros de Ordine scripsi, in
quibus magna quaestio versatur, utrum omnia bona et mala
divinae providentiae ordo contineat. Sed cum rem viderem
ad intelligendum difficilem, satis aegre ad eorum
perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse
perduci; de ordine studendi loqui malui, quo a
corporalibus ad incorporalia potest profici.
2. Verum et in his libris displicet mihi saepe
interpositum fortunae vocabulum (Lib. 2, c. 9, n.
27). Et quod non addebam, Corporis, quando sensus
corporis nominavi (Lib. 1, cc. 1, 2, etc.).
Et quod multum tribui liberalibus disciplinis (Id.,
c. 8; et lib. 2, c. 14), quas multi sancti
multum nesciunt; quidam etiam, qui sciunt eas, sancti
non sunt. Et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis
jocando, commemoravi (Id., c. 3, n. 6). Et
quod admirationem vitium nuncupavi (Ibid., n. 8).
Et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi
virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum
sensibilem, alterum intelligibilem (Id., c. 11,
nn. 31, 32), non ex Platonis vel ex Platonicorum
persona, sed ex mea sic commendavi, tanquam hoc etiam
Dominus significare voluerit, quia non ait, Regnum meum
non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo
(Joan. XVIII, 36); cum possit et aliqua
locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo
significatus est mundus, ille congruentius possit
intelligi, in quo erit coelum novum et terra nova, quando
complebitur quod oramus, dicentes, Adveniat regnum tuum
(Matth. VI, 10). Nec Plato quidem in hoc
erravit, quia esse mundum intelligibilem dixit, si non
vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa non
usitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum
quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem
sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum.
Quam qui esse negat, sequitur ut dicat, irrationabiliter
Deum fecisse quod fecit; aut cum faceret, vel antequam
faceret, nescisse quid faceret; si apud eum ratio
faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam
videtur Plato vocasse intelligibilem mundum. Nec tamen
isto nomine nos uteremur, si jam satis essemus litteris
ecclesiasticis eruditi.
3. Nec illud mihi placet, quod cum dixissem, Summa
opera danda est optimis moribus; mox addidi: Deus enim
noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem
viventes facillime exaudiet (Lib. 2, c. 20, n.
52). Sic enim dictum est, tanquam Deus non exaudiat
peccatores; quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui
nondum cognoverat Christum, a quo fuerat jam illuminatus
in corpore (Joan. IX, 30, 31). Nec illud mihi
placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi
(Lib. 2, c. 20, n. 53), ut qui hanc audit vel
legit possit putare, me credidisse nullos errores in
Pythagorica esse doctrina, cum sint plures, iidemque
capitales. Hoc opus sic incipit: Ordinem rerum,
Zenobi.
|
|