|
1. Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum
studium meum et amorem, ratione indagandae veritatis, de
his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans,
mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego,
cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi, sed
imperfectum remansit: ita tamen ut in primo libro
quaereretur, et utcumque appareret, qualis esse debeat
qui vult percipere sapientiam, quae utique non sensu
corporis, sed mente percipitur; et quadam ratiocinatione
in libri fine colligitur, ea quae vere sunt immortalia
esse. In secundo autem, de immortalitate animae diu res
agitur, et non peragitur.
2. In his sane libris non approbo quod in oratione
dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti
(Lib. 1, c. 1, n. 2). Responderi enim potest,
multos etiam non mundos multa scire vera: neque enim
definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire
non possint; et quid sit scire. Et illud quod ibi
positum est, Deus, cujus regnum est totus mundus, quem
sensus ignorat (Id., c. 1, n. 3); si Deus
intelligendus est, addenda fuerant verba, ut diceretur,
quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus
dictus est, quem sensus ignorat, ille recte
intelligitur, qui futurus est coelo novo et terra nova:
sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur; mortalis
corporis sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo
sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum
est, quod et superius inde jam dixi (Lib. 1
Retract., cc. 1, 3), sed hoc recolendum,
ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur.
3. Et ubi dixi de Patre et Filio, Qui gignit, et
quem gignit, unum est (Lib. 1, c. 1, n. 4);
dicendum fuit, unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas
loquitur, dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan.
X, 30). Nec illud mihi placet, quod in ista vita
Deo intellecto jam beatam esse animam dixi, nisi forte
spe. Item quod dixi, Ad sapientiae conjunctionem non
una via perveniri (Lib. 1, c. 13, n. 23), non
bene sonat; quasi alia via sit praeter Christum, qui
dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Vitanda
ergo erat haec offensio aurium religiosarum; quamvis alia
sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus in
Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi,
et semitas tuas doce me (Psal. XXIV, 4). Et in
eo quod ibi dictum est, Penitus esse ista sensibilia
fugienda (Lib. 1, c. 14, n. 24), cavendum
fuit ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere
sententiam, qua dixit: Omne corpus esse fugiendum. Non
autem dixi ego, Omnia sensibilia; sed, ista, hoc est,
corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit: Non autem
talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi coelo novo
et terra nova.
4. Item quodam loco dixi, quod disciplinis liberalibus
eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt
discendo, et quodam modo refodiunt (Lib. 2, c.
20, n. 35). Sed hoc quoque improbo: credibilius
est enim, propterea vera respondere de quibusdam
disciplinis, etiam imperitos earum, quando bene
interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere
possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia
vera conspiciunt; non quia ea noverant aliquando, et
obliti sunt, quod Platoni, vel talibus visum est.
Contra quorum opinionem quanta pro suscepto opere dabatur
occasio, in libro duodecimo de Trinitate, disserui
(Lib. 12, c. 15). Hoc opus sic incipit:
Volventi mihi multa ac varia mecum.
|
|